List #16
[Ioannes DANTISCUS] do [Andrzej ZEBRZYDOWSKI]s.l., [1546-12-07]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime mi Domine.
Tametsi litteris manu mea ad Dominationem Vestram Reverendissimam per spectabilem dominum Georgium
Ego quidem quorundam apud nos calumnias, qui gynaecium in comitatu Dominationis Vestrae Reverendissimae reprehendebant, quantum potui pro honestate Dominationis Vestrae Reverendissimae refellebam, qua item in re socium habui
Ne itaque in ea de nobis opinione persistat, verum ab iis, qui nos penitius norunt, de vita moribusque nostris disquirat, rogo. Tum forte mutabit et sententiam, et benevolentiorem in nos concipiet mentem. Quod ad me attinet, si quid ex officio, ad quod iusiurandum me astrinxit, facio non satis Dominationi Vestrae Reverendissimae gratum, ne ob id, quaeso, causari velit me a nostra olim inter nos inita amicitia descivisse, quam apud me firmam esse, vel hoc praebeat indicium, quod hic, apud ecclesiam meam, si qui
Cui commendatissimus esse cupio etc.