List #1373
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-11-18
odebrano [1535]-12-09 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
R paper damaged⌈[R]R paper damaged⌉everendo in Christo Patri, domino
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis cf.
Intelleximus etiam nondum pacatum esse dissidium illud inter generosum Stanislaum Kostka arcis Mariemburgensis procuratorem et terrarum Prussiae thesaurarium et quosdam consiliarios t text damaged⌈[t]t text damaged⌉errarum Prussiae, quae res multum displicere videtur maiestati regiae et nobis, quod quidem dissidium maiestas sua sublatum esse voluit mediante illa reconciliatione per ipsum Kostka in consilio clauso facienda, quae forte ex certis rationibus hactenus non est facta, sed in proxima conventione eadem fiet.
Ideo Paternitatem Tuam hortatam esse voluimus, ut cum illa reconciliatio in proximo conventu facta fuerit, Paternitas Tua illam acceptet et plus aequo ultraque voluntatem regiam illam non extendat et in ea re Paternitas Tua ita se gerat, ut hoc nobis abiens coram et nunc demum per litteras suas polliceri et in omnibus rebus benevolenter se offerre et exhibere voluit Paternitas Tua, non dissidere scilicet a voluntate nostra. Quam quidem exhibitionem illius apud nos factam, ut antea ita et impraesentiarum gratam acceptamque habemus, nec dubitamus, quod et BCz, 3465, p. 246 in ea re Paternitas Tua ita se geret, ut est de illa desiderium et exspe hidden by binding⌈[xspe]xspe hidden by binding⌉ctatio nostra et exhibitio Paternitatis Tuae facta exigit et postulat, persuasum enim habemus, quod cum Paternitas Tua conquieverit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, alios omnes in eius sententiam ituros.
Quae recte valeat.
Dat(ae) hidden by binding⌈[t(ae)]t(ae) hidden by binding⌉
Ad mandatum proprium sacrae