List #1039
Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSŁowicz, 1533-11-13
odebrano 1533-11-18 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino
Reverendissime in Christo pater et domine, frater in Christo carissime et honorande. Sanitatem propitiam atque omne felix et faustum Vestrae Dominationi Reverendissimae precamur,
visentes eandem hisce nostris incultis litterulis et eandem ad scribendum excitare volentes. Quae quidem, dum in remotis agebat, frequentius scribere solebat amicis. Rumpat itaque silentium et redeat in pristinum usum scribendi et praesertim ad nos libenter scribat, apud quem semper litterae vestrae gratissimum habere hospitium consueverunt. Reddat saltem nos de suo statu certiorem et, an a superinscribed⌈aa superinscribed⌉ Rigensi metropolito postea apud ipsam innovatum aliquid superinscribed⌈aliquidaliquid superinscribed⌉ fuerit de reverentia illi exhibenda. Fuit quondam ecclesia Reverendissimae Dominationis <Vestrae> de facto per Ordinem Cruciferorum illi metropoli annexa, sed postea, post illam pacem perpetuam, iterum nostrae Gnesnensi metropoli fuit restituta, ita quod iam plures episcopi, Vestrae Reverendissimae Dominationis antecessores, Gnesnensibus archiepiscopis commendati a Sede Apostolica fuere. Et ideo Vestra Reverendissima Dominatio habet iustam causam, ubi moneretur, respondendi declinandi superinscribed⌈declinandi or declarandi⌈declinandideclinandi or declarandi⌉declinandi superinscribed⌉ se habere alium metropolitum, a cuius sede sic sacra maiestate regia volente se nequaquam avellere posse.
In novis nihil aliud habemus, nisi quod recrudescat bellum inter serenissimos reges de Hungariae regno dissidentes. Serenissimus enim rex Romanorum a Turco promissione recepta, quod neutrum iuvare velit, uti dicitur, comparat exercitum ad invadendum regem Ianussium et iam Cancianum cum certis copiis hominum, uti dicitur, praemisit. Quid sequetur, brevi sciemus. Dominus Lasky est in Rithuani. Quid ille denuo faciet, videbimus. Turcum vero crudelissima pestis perdomuit et Andreas de Oria, sed et rex Persarum. Andreas enim de Oria habet secum duos cardinales in exercitu, unum videlicet suum nepotem et alium nepotem summi pontificis, de Salviatis. Spes itaque optima est, praesertim quia caesar eius exercitum auxerit, quod Turcum prospere urgebit. Quia tamen summus pontifex in Galliam profectus est caesarem cum Gallo concordaturus, secutus est eundem Andreas de Oria, ne forte illic aliquid constituent fructuosum in rem rei publicae Christianae. Quod ut fiat, faxit Deus. Credibile quoque est, quod et Angliae
BCz, 249, p. 144
regem in sua vota pertrahent. Concordia enim eorum Christianae rei publicae capitum Turcum Dei Optimi Maximi auxilio ita domare posset, ut amplius arrogantiam crudelem in Christianos non exerceret. Sed exitus istarum practicarum brevi sciemus. Si quid vero Vestra Reverendissima Dominatio prius quam nos de rebus eiuscemodi intellexerit, quo exitu finientur, reddat nos certiores. Nos vero itidem faciemus. Arbitramur Vestram Reverendissimam Dominationem non ignorare, quod pro 1534-01-06⌊festo Epiphaniarum1534-01-06⌋
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater