Negotium contra quendam ⌊canonicum⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteris eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis mihi iniunctum cum omni animi propensione ⌊sacrae maiestati regiae⌋ unacum aliis ⌊senatoribus⌋ huius ⌊regni⌋ declaravimus. Quoniam autem antequam nuntius Vestrae Reverendissimae Paternitatis apud ⌊sacram maiestatem regiam⌋ fuit expeditus, infirmitate corporis sum detentus non potuique propterea interesse commode expeditioni illius. Verum tamen postquam facta istius ⌊canonici⌋ ⌊maiestati regiae⌋ fuerant declarata, hunc animum maiestas sua serenissima contra eundem canonicum commonstrare dignata est, ut correctiones et poenas illius de meritis dignas a Vestra Paternitate Reverendissima, cui id interest puniendum, sustineret. Ubi vero cuperet potentia sua Vestrae Reverendissimae Paternitati resistere nec correctionibus eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae colla supponere, qatenus ⌊maiestas sua serenissima⌋ manu sua saeculari super hoc intendere committeret, ne mala transeant impunita aliisque vergantur in exemplum, quod credimus Vestram Reverendissimam Paternitatem ex aliorum litteris fusius intellecturam etc.
⌊Comitia⌋ istius ⌊regni⌋ incliti in hactenus non sunt determinata, istis tamen diebus iam, dante Domino, BCz, 1597, p. 962 pro rei publicae commodo omnium nostrum pace secura perficientur.
Dominus Deus Vestram Reverendissimam Paternitatem diutissime servet optime felicem et sanam.