⌊⌋ mense praeterito cum domino ⌊Fabiano⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod eius consilio et hortatu hic in studio permanserim. Non potui tum, nec nunc quidem, cum ad ⌊eundem⌋ scriberem, me continere, quin et ad Dominationem Vestram Reverendissimam superinscribed⌈ReverendissimamReverendissimam superinscribed⌉ hasce litterulas darem. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima importunitati meae veniam, coegit enim me singularis quaedam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantia et debitum servitiorum meorum, quo me perpetuo obligatum Dominationi Vestrae Reverendissimae cognosco.
⌊Campensis⌋ ⌊hic⌋ ante aliquot dies fuit, profectus hinc ⌊Romam⌋ ad dominum cardinalem ⌊Contarinum⌋, a quo ad hanc profectionem invitatum se dixit. Manebit apud ⌊eum⌋ aliquot mensibus, inde in patriam reversurus. Ex ⌊Urbe⌋ ⌊se⌋ velle Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere dixit.
Nova nulla alia habemus, quam ⌊maiestatem caesaream⌋ ante circa medium Quadragesimae ⌊Romam⌋ venturam, ibi interim magnus sit apparatus, ad 400 domos, ut illinc scriptum est, magna cum incolarum lamentatione dirutas, 4 arcus triumphales facti, unus marmoreus, praeterea multa alia.
⌊Regem Franciae⌋ coegisse exercitum fama est, quo consilio, nescitur adhuc. Hic fuerunt ⌊cardinalis Tridentinus⌋ et duo episcopi ex ⌊Hungaria⌋, quorum alter nomine ⌊Romanorum regis⌋, alii duo a rege ⌊Ioanne⌋ missi sunt ad ⌊caesaream maiestatem⌋, tractaturi de ⌊Re{n}gno Hungariae⌋. Faxit Deus, ut tandem componatur. Dux ⌊Ludovicus Bavariae⌋ fertur etiam in itinere esse ad ⌊caesaream maiestatem⌋.
Haec sunt, quae in novis hic habemus.
Dominationi Vestrae Reverendissimae humillime me commendo.