AAWO, AB, D.8, f. 3r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater observan(de).
Cum sui recommendatione longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Quid ⌊Alexander Sculteti⌋, canonicus ecclesiae meae, a Vestra Reverendissima Dominatione ex iure suo quaerit, Vestra Reverendissima Dominatio ex ipsius litteris praesentibus inclusis intelliget, an autem ii canonicatus et praebenda per familiaritatem quondam ⌊Alberti⌋ ita efficaciter sunt reservati, ut ipse asserit, me fugit. ⌊Papam⌋ tamen omnia in beneficiis posse et d... illegible⌈...... illegible⌉ datam variare, anticipare et postponere. Meo malo litigando id aliquando expertus sum. Vestra Reverendissima Dominatio ante executionem citationis meo iudicio nihil habeat vereri et credo, quod etiam eam exsequi non audeat, ne etiam hoc temptet minusque cogitet, ⌊illi⌋ persuasimus. Nam ius ⌊eius⌋ non esset plane ita perspicuum quemadmodum sibi persuadeat, nec nostra hoc tempore iustitia et tranquillitas a ⌊papa⌋, sed ⌊rege⌋, petenda et sollicitanda esset etc. Si id grave Vestrae Reverendissimae Domiantioni non esset, cuperem, quo mihi mitteret exemplar provisionis suae, ut inde me written over l(?)⌈l(?)ee written over l(?)⌉ aliquantulum de iure ipsius resolvere valere written over a⌈arere written over a⌉m. Nam hoc certum est quondam ⌊Albertum⌋ mense ordinario decessisse.
AAWO, AB, D.8, f. 3v
Si Vestra Reverendissima Dominatio proficisci in Petercoviensem ⌊conventum⌋ statuerit, rogo quatenus mihi id per praesentem meum puerum ac diem exitus sui et a quo loco significare dignetur. Cetera ex litteris, quas
co(mmun)iter or co(mi)iter⌈co(mmun)iterco(mmun)iter or co(mi)iter⌉
ad dominos consiliarios direxi, Vestra Reverendissima Dominatio, quam ad Nestorea saecula cum incremento honoris et dignitatis felicissime valere cupio, intelliget.