Letter #811
Guido PETRI Anderlechtensis to Ioannes DANTISCUS[Venice], 1532-08-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico viro domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi et benefactor colendissime.
Humili commendatione praemissa.
Summa Dominationis Vestrae Reverendissimae auctoritas et erga omnes ampla illa humanitas meumque perpetuum de sua singulari virtute et integritate iudicium fecit, ut magni mea interesse putarem res eas, quas gessissem, eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae notas esse, cum omnem spem meam in te uno fixi. Peiore in loco vel statu res esse non potest, cum indies prae verecundia ac iniuria mihi indebite (ut Deum testor) adscripta poena gravi et dolore multifariam r et praesertim morbo itropico, quem existendo in carceribus AAWO, AB, D. 3, f. 79v
quaeso, iam cum tot me pericula et dolores circumstant, quod non solum amicorum, si qui adhuc sunt et non hi, quos exspectaram, immo, quasi mei immemor sum, attento, quod spes mihi salutis et recuperandae honoris pertenuis adhuc ostenditur. Quamvis nescio, quid magni promittunt sidera exhortando me, ut animi sim magni et spem firmam habeam recuperandae salutis et honoris. Quod utinam sit eius modi, ut recte sperare possim et
cf. Verg. A. 1, 203 ⌊forsan et haec olim meminisse iuvabitcf. Verg. A. 1, 203 ⌋.
cf. Hor. Epist. 1.17.36 ⌊Non enim cuivis homini contingit adire Corynthumcf. Hor. Epist. 1.17.36 ⌋ etc. Ergo, pro, quantae tibi curae meus honos semper fuerit, domine mi observandissime, qui te unice diligit, rauca iam voce precatur: Depelle crimen infelixque et impium exilium, petoque maiorem in modum a Dominatione Vestra Reverendissima amore summipotentis Dei et Domini Nostri Ihesu Christi, ut visis praesentibus dignetur intuitu meo et patriae rescribere servulo suo, prout eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae magis expediens videbitur, et litteras destinandas, si sibi visum fuerit servulo suo respondere, dare praesentium latori, videlicet oratori Veneto ibidem praesenti, et illas taxare. Et tandem istis tertiis meis litteris quaeso supplexque oro, et quantum in me est, deprecor, respondere iubeat Dominatio Vestra Reverendissima. Praecelsusque Prometheus plasmator praeassertum praesulem perpetuo prosperum perfaustissimumque praeservet. Cui suus infimus servus et creatura pro iustitia et pietate se iterum atque iterum commendat et offert.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex urbe condita in Adriacis undis, die prima Augusti 1532.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus et mancipium