Letter #7338
Ioannes DANTISCUS to Tomasz SOBOCKIbefore 1545-04-25
Letter lost, mentioned in IDL 2819: Tametsi mihi perexigua cum Reverendissima Dominatione Vestra intercessit vitae consuetudo, tamen et ex ea, quantacumque fuit, animi eiusdem singularem erga me propensionem cognoscere licebat. Quam opinionem eiusdem in me animi Reverendissima Dominatio Vestra scriptis ad me suis litteris gratiose confirmare est dignata, pro qua ego testificatione animi sui erga me ago habeoque in praesens gratias. - - Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra petit, ut, cum de palatinatu Pomeraniae tractabitur, generosi domini Elbingensis castellani coram serenissimis principibus nostris faciam mentionem... |