Letter #7222
Ioannes DANTISCUS to Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI)1539-04
Letter lost, mentioned in IDL 5667: Verbis consequi nequaquam valeo, quanto gaudio affectus fuerim Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras legens, quibus me dignum esse putavit et culpam per me admissam benigne condonavit, nuncque me natum esse existimo, quod in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis tandem redii, quam medius fidius diligentius custodiam nec unguem latum a Vestrae Reverendissimae Paternitatis simul et praeceptoris mandato discedam, ea spe, quod me Vestra Reverendissima Paternitas orphanum non deseret, immo incumbentem bonis litteris supportabit. |