Letter #653
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonBrussels, 1531-07-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 16v
BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 13r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
cf.
Rediit a serenissimo Romanorum rege paulo ante dominus Cornelius Scepperus, qui de his mediis, quibus res cum Lutheranis sperabatur posse componi, non attulit alia, quam quaedam in comitiis Augustanis proposita, quae tum caesar admittere noluit et quod reverendissimus dominus cardinalis Maguntinus et illustrissimus dominus comes palatinus elector Ludovicus polliciti sunt caesari se missuros consiliarios suos, ut Lutheranorum principum pertemptent animum, si turba haec bono aliquo modo componi possit, quo totum negotium in conventu imperii futuro, cuius locum et tempus a serenissimo Romanorum rege exspectamus, absolveretur et aliquid solidi contra Turcarum potentiam statueretur. Unde adhuc secreto cum illis tractatur quaerunturque modi, cum illustrissimum dominum marchionem Georgium Brandenburgensem in partes nostras protraxerimus, quibus et alii attrahi possint; habitoque consensu principum non gravate plebs sequetur; hac via fortassis, si continuaverimus, aliquid boni subsequi posse sperandum est. Caesar iam incipit taedere in his moris et in Hispaniam appetere reditum. Fovet adhuc supra septem milia electissimorum peditum Hispanorum in Italia,cum quibus aliquando traicere statuit hocque ante istam hiemem omnino perficeret, nisi sedulae fratris exhortationes et preces retinerent iam serio reluctantem. Quamprimum intellexerit, quid in futuris imperii comitiis tractari et pro re christiana et communitranquillitate concludi possit, hinc se in Germaniam recipiet. Et cum a pontifice negatum ei sit concilium, nihil non temptabit, quod ad pacationem Germaniae pertinebit.
BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 13v His diebus caesar sororem suam, serenissimam reginam Hungariae Mariam, in gubernatricem istarum terrarum constituit, cui propediem omnes status iurabunt. Reverendissimus cardinalis Leodiensis, qui illi adesse debet, paulo ante ad suos Leodienses abiit, qui numero supra decem milia contra clerum insurrexerant, castigaturus factiosos. Hic iterum ad honorem serenissimae dominae reginae ingens celebratum est hastiludium, cui non interfuit caesar, qui totos hos dies consiliis absumit. Venit huc novus orator Gallus; prior intra biduum iam penitus absolutus abibit; sunt nescio quae nova molimina.
Exortum est etiam ante unum mensem novum bellum in Frisia subiecta caesari, ad quod fomenta dedisse ferunt ducem Gelriae, qui fovet partes cuiusdam nobilis et magni viri, cui nomen Junker Baltasar; is superiore anno obsessus fuerat per comitem de Empten Frisium et coactus ad deditionem et ad faciendas mirabiles inscriptiones cum multis duris promissis, a quibus illum dux Gelriae auctoritate, qua fungitur, absolvit et illi supra 4 milia peditum pro diplomate contra comitem dedit, cum quibus iam aliquot arces intercepit multasque villas et oppida igne absumpsit. Bonus iste comes et Luteranos et Zwinglianos sua perversitate superat, omnia olim, quae in ecclesiis fuerant, abstulit, quae ad praesens iste Baltasar, qui partium est nostrarum, repetit videturque ea de re caesar connivere; comes vero destitutus fertur confugisse ad regem Daniae Fridericum, ut se cum suae farinae hominibus tueatur. Verendum est, ne hoc incendium serpat ulterius; dicuntur ab utraque parte esse electissimorum Germanorum peditum supra octo milia, qui si ad Gallos post hoc bellum, quod inter pauperes diu durare nequit, defecerint (ituri enim sunt, quo illos pecunia potior vocaverit), magnum aliquod malum his terris imminebit. Non frustra igitur hic adeo diligenter quotidie consultatur.
Miserat superiore die caesar quendam nuntium suum ad Lubecenses et ad 6 civitates, quas vocant Vandalas, in negotio restitutionis regis Christierni extorris, qui bonus rex putabat, quod pro voto omnia sibi cedere deberent post tot cum caesare habita colloquia; verum, quemadmodum certo edoctus sum, res longe secus cessit. Nuntius enim ille nihil habuit in mandatis, quod ea in re regem concernebat, sed filium, temptavitque caesar, si illum relicto BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 14r patre restituere potuisset, quod ob foedera per Lubecenses et Vandalas atque Stagnales civitates cum rege Frederico inita plane negatum est. Inscriptiones vero istarum hic terrarum inferioris Germaniae cum rege Friderico factae iterum sunt firmatae, quod scilicet ab utraque parte nullum bellum incipi debet, nisi prius 6 mensibus ante quaelibet pars certior reddatur; unde bonus iste rex Christiernus ab omni sua decidit spe et praesertim hoc tempore magis, quam prius umquam. Quandoquidem superiore die caesar illi dici iussit, quod non posset eum restituere, et quod cogeretur habere rationem temporum et patientiam etc. In pensione etiam, quam habuit hucusque, non parum ferunt ei ademptum neque ad praefixum tempus, quo solebat, impenditur ei amplius solutio; numquam fuit magis miser; vereor, ne vim sibi inferat aut in phrenesim incidat. cf. Vulg. Ier 17. 5 ⌊Maledictus homo, ut inquit propheta, qui confidit in hominecf. Vulg. Ier 17. 5 ⌋. Caesar tamen multa etiam non sine causa facit. cf. Vulg. Ps (G) 35. 7 ⌊Iudicium Dei abyssus multacf. Vulg. Ps (G) 35. 7 ⌋.
Venit huc fama ante aliquot dies triremes Andreae de Orea persecutas fuisse quasdam triremes et myoparones Maurorum, quibus praefuit Turca ille famosus, quem vocant Barbarossa; quae fugerant in portum quendam Africae, quo Andreae de Orea triremes sunt secutae et in ipso portu duas triremes Maurorum, ex quibus Mauri bona et bombardas exportare coeperant, concremarunt, duas alias cum multis captivis christianis ceperunt una cum quibusdam mayoparonibus seu fustis, et multa praeda onustae salvae redierunt. Unde ad praesens ferunt Turcas in oris Dalmatiae et Carintiae quendam portum firmasse multis munitionibus, esseque ibidem supra 15 milia Turcarum et struere magnam classem, vindicaturi fortassis, quod Barbarossae male cessit.
Pontifex iterum tres cardinales paulo ante creavit in Hispania, Romae duo sunt alii, confessor olim caesaris Dominicanus et alius Aenobarbus Franciscanus. Firmat etiam praesidia sua, nescio in quem eventum, in Hispania. Vereor, ne aliquando moliatur captivitatis suae ultionem, cuius, cum natura (ut ferunt) sit avidus, per omnem occasionem nihil relinquet intemptatum neque parum eum movit, quod caesar sententiam dedit pro Ferrariensi duce et quod nepos eius dux Alexander profugere a Gandavo coactus fuerit, ob foedum hoc BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 14v facinus, propter quod duo iuvenes, cum quibus commercium habuisse perhibetur et qui hoc etiam fassi sunt, supplicio affecti interierunt.
Rex Angliae permanet in sententia repudii coniugis suae fierique iussit per omnes universitates in Gallia et Italia disputationes, ex quibus non paucas pro se coemptas sententias obtinuit, sed tamen adhuc aliam publice non duxit; de occultis non iudicat ecclesia etc. Ferunt item his diebus regem Scotiae Iacobum adulescentem mortuum sine herede, unde in ea istius regni affectatione dicuntur Scoti tumultuari. Rex Franciae cuperet ducem Albaniae, quem secum habet, praeficere, rex Angliae alium, ipsi vero Scoti nescio quem etiam vellent. cf. Verg. A. 2. 35 ⌊Scinditur incertum studia in contraria vulguscf. Verg. A. 2. 35 ⌋.
Negotium Gdanensium, quod mihi in Suis novissimis Maiestas Vestra Serenissima tractandum commiserat apud caesarem, transegi et composui. Misit caesar ad me Dordracenses, qui fecerant arrestum super bonis Henrici de Ress Gdanensis. Et ipsi rogarunt, si quo modo amico componi posset negotium, ut operam meam impenderem; erant etiam cum illis duo consiliarii caesaris harum terrarum, qui instabant, ut ad honorem caesaris et pro bono pacis ac communium commerciorum hanc provinciam susciperem, sperare se dicentes per neminem commodius et facilius, quam per <me> istiusmodi compositionem posse fieri etc. Ad ea respondi me non habere facultatem a parte, hoc est Gdanensibus, et esse difficilem sine mandato tractationem. Illi nihilominus urgebant Gdanenses ratum et gratum habituros, quicquid per me fieret. Et cum prius rescivissem ab Henrico de Ress, quod Gdanenses parati essent impendere 2000 florenorum, modo possit fieri istiusmodi compositio, suscepi hanc concordiam tractandam. Cumque primum convenissemus, post longam disputationem pars ista laesa Dordracensium postulavit sibi dari 7000 florenorum, multa bona amissa et damna perpessa allegantes. Ad eam postulationem nihil offerre volui neque compositionem futuram, nisi profundissime descenderent et satius fore, ut aliquid, quam nihil, acciperent, et si vicissim per viam repressaliarum a nostra parte deberet peti iustitia, reputarent apud se, quantum damni illis, qui frumentis Maiestatis BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 15r Vestrae Serenissimae carere nequeunt, praesertim Hollandis, inferretur, addens plurima, quae conveniebant. Post hoc colloquium descenderunt ad 3000 florenorum. Ego vero dicens me id ex me et sine mandato facere, obtuli illis apud Fuggaros in unius anni spatio mille florenos, eamque pecuniam me illis apud dictos Fuggaros assecurare et me ulterius progredi non posse. Hoc meum propositum illi ceperunt ad deliberandum usque in crastinum, cumque rediissent, iterum tractatum in summa. Res eo in cardine mansit, ut ultra 1000 florenos, quemlibet pro 20 grossis nostris computando; illis adderem 150 florenos, quos curarem solvi a tempore factae compositionis intra 21 dies, reliquum per anni unius intercapedinem pro duobus terminis. Et ad eum modum omnis ista differentia, quae a novem annis duravit cum damnis et interesse utriusque partis, est penitus exstincta et abolita litteraeque desuper confectae et mihi magnae gratiae habitae. Istiusmodi per me facta concordia caesari et omnibus provincialibus fuit admodum grata. Cumque venissem ad caesarem, dicens me ea in re maiestatem eius deinceps non molestaturum, subrisit grato vultu respondens me valde bene fecisse, et sic etiam utrisque subditis, ut in pace et commerciis suis manere possent, optime convenire. Et revera nisi hoc sic esset confectum negotium, arrestum numquam fuisset solutum neque Dordracenses ad iudicium Maiestatis Vestrae Serenissimae, ubi lis fuerat contestata, remissi, cum contestationem litis Dordracenses constantissime negarent et adhuc, facta concordia, non planis verbis solum, verum etiam multis iuramentis negant. Feci id ea in re, quod potui, ne ex talibus scintillis gravius incendium oriretur.
Cumque iam nihil agendum hic restat, quam
De hac nova secta in Germania, quae neque baptismum neque verbi Dei contionem aut aliquod sacramentorum admittit, somniis dumtaxat et spectris intenta, Maiestas Vestra Serenissima, quae propinquior est, iam habet, ut reor, scientiam. Est mira Dei plaga, qui tantum imperii immundis spiritibus in homines admittit, nemo tamen est neque hic in aula caesaris, qui ista multum curet. cf. Vulg. Mc 6. 52 erat enim cor illorum obcaecatum ⌊Adeo obcaecatum est cor nostrumcf. Vulg. Mc 6. 52 erat enim cor illorum obcaecatum ⌋.
BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 16r
Alia ad praesens scientia digna Maiestatis Vestrae Serenissimae non occurrunt, quam quod me humillime Serenissimae Maiestati Vestrae, ut domino meo clementissimo, commendo et rogo, stipendium equorum meorum, ut scripsi in novissimis, domino
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus et capellanus
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 13, No. 1477, f. 17r Accepi heri has litteras inclusas ab illustrissimo domino Ludovico, duce Bavariae, quibus meis tandem ad tot exhibitiones, ei toties a me factas, respondet. Ego quicquid umquam litterarum ad illum dedi, ex nulla commissione, sed tamquam ex me semper scripsi, unde se iam tum demum declaravit se ad matrimonium cum serenissima filia Maiestatis Vestrae bene affectum, cum et honorificum sibi esset futurum, ea in parte affinitatem contrahere, hoc tamen sibi esse maxime reputandum fratrem suum iam duos habere heredes masculos et in dies plures nasci posse, quod si ipse etiam coniugio se implicaret et filios susciperet, unde illi pro decoro statum suum sustinere possent, quo ducatus Bavariae non scinderetur? Si vero a Maiestate Vestra Serenissima tantum terrarum et subditorum habere posset, ut commode cum suis futuris posteris viveret, quemadmodum sibi aliquando spes data fuit, propensus esset se illuc conferre et sic se gerere, pro commodo rei christianae iuxta suam facultatem, ut honesto christiano principi bene convenit. Ex eo responso Maiestas Vestra Serenissima satis liquide intellegit, quid petat, rescripsique ei habens gratias, quod me de mente sua certiorem reddidisset, me daturum operam, ut hanc propensionem et voluntatem eius in illorum perducerem notitiam, qui super his cum Maiestate Vestra Serenissima tractarent, et quicquid in his ab eadem Maiestate Vestra obtinerent, mihi rescriberent, quo eum vicissim certum facere possem, accomodando omnia voluntati divinae, quae potissimum in matrimoniis contrahendis vim suam exercet. Haec egi cum domino duce ex praescripto Maiestatis Vestrae Serenissimae; si quid ulterius per me vult fieri, fides et sollicitudo mea non deerit. Litterae inclusae sunt manu propria ipsius domini ducis scriptae, quemadmodum et aliae, quas novissime Maiestati Vestrae Serenissimae transmisi. Si usui non erunt, in omnem eventum, oro, ut mihi remittantur. Datum <ut> in litteris etc.