Quod mihi tam officiose gratias agit Reverendissima Dominatio Vestra de eo officio, quod magnifico domino ⌊Ioanni a Verden⌋ praestiti, id visum est mihi minime necessarium, nam quae feci, summa feci animi mei alacritate. Semper enim dominum ⌊Ioannem a Verden⌋ fraterno quodam amore et benevolentia sum complexus, itaque commendationis apud me non indiget. Libenter omnibus in rebus praesto ⌊illi⌋ fuero et, quantum potero, res rationesque illius adiuvero.
Sed et quod Vestra Reverendissima Dominatio postulat, ut reconciliem ei gratiam sacrae ⌊reginalis maiestatis⌋, actum est id a me summa fide et diligentia videturque placatus iam esse animus illius on the margin⌈illiusillius on the margin⌉ erga Reverendissimam Dominationem Vestram. ⌊Quae⌋ se optima erga illam voluntate fore pollicita est, dummodo Vestra Reverendissima Dominatio hanc illius voluntatem tueri velit et conservare, morem illi, quoad poterit, gerendo. Ego quantum potero, tantum contendam et elaborabo, ut haec gratia ⌊maiestatis illius⌋ erga Reverendissimam Dominationem Vestram stabilis deinceps et fixa permaneat. Illud etiam curae mihi futurum est, ut eos ipsos delatores Reverendissima Dominatio Vestra cognoscere possit neque quicquam fidei eis deinceps habeatur.
Narravit mihi venerabilis dominus ⌊Stanislaus Hosius⌋, iurium doctor, cantor et canonicus ⌊ecclesiae⌋ Vestrae Rerevendissimae Dominationis Varmiensis, sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ secretarius, cliens et familiaris meus, quantum curae posuerit Reverendissima Dominatio Vestra in eo, ut cantoriae possessionem adipisci isthic posset mirificasque illi apud me egit gratias. Mihi officium hoc Vestrae Reverendissimae Dominationis, in familiarem meum collatum, est valde gratum agoque illi ipse quoque ingentes gratias de tanto in ⌊eum⌋ favore et benevolentia, atque illud una rogo, ut quemadmodum adiuvit eum in possessione cantoriae adipiscenda, BJ, AS, No. 6.17, p. 2 unnumbered ita det operam, ne quis eum de illa deturbet. Qua in re ego quoque defuturus ⌊illi⌋ non sum Vestraeque Reverendissimae Dominationi officium hoc pari officio atque etiam, si possem, maiori aliquando compensaturus.
Quod litteras attinet dimissorias, mihi factum Reverendissimae Dominationis Vestrae probatur et ratum id habeo, quod iuvenem illum, ⌊Sebastianum Iankowski⌋, quem idoneum existimavit, consecravit. Quod si duos praeterea vel tres ex ⌊dioecesi mea⌋ idoneos consecrare voluerit, potestatem ei consecrandi facio.
Opto Vestram Reverendissimam Dominationem quam diutissime salvam esse et felicem. Cuius me amori fraterno commendo.