Letter #4743
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-01-21
received [1538]-01-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et observande.
Salutem et omnem prosperitatem ac officiorum meorum studiosam commendationem.
Iucundum mihi fuit ex venerabili domino praeposito nostro, qui litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi reddidit, cognovisse ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae incolumem statum et bonam valetudinem, qua nihil potest audiri a me optatius. Quod vero rescribam, nihil nunc habeo praecipuum, nisi hoc forte (quandoquidem de residui pretii Scharfa solutione nunc in manibus est negotium), ut admonerem Reverendissimam Dominationem Vestram, ne praeteriret etiam pro illis mihi numeratis mille aureis, qui MMM superinscribed in place of crossed-out CCC⌈CCC MMM MMM superinscribed in place of crossed-out CCC⌉ marcas parvas conficiunt, calculos subducere. Eius auctus, qui in quemque cornicularem est pacto constitutus, qua supputatione Dominatio Vestra Reverendissima lucrifaciet CL marcas magnas LXXV. Cuius rei nescio, an meminerim coram apud Dominationem Vestram Reverendissimam constitutus.
Dominus
Brunsbergenses, ut audio, in hunc usque diem nullam pendunt accisam. Nomina tantum brassantium(?) in catalogum referunt, quod an permissu Reverendissimae Dominationis Vestrae faciant, ignoro. Verum res haec nostros subditos et vicinos exulcerat non parum, querentes durius secum agi quam cum ceteris etc.
Nova, quae
Reverendissimam Dominationem Vestram, cui deditissime me commendo, diutissime salvam et felicem esse Deum precor.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae