Letter #4716
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-01
received [1537]-07-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine semper mihi colendissime.
Hac hora renuntiatum est venerabili capitulo de obitu reverendissimi domini nostri,
Dominatio Vestra Reverendissima interea sit tranquilli animi et non dubitet, quin omnibus rebus, ne qua alienatio contingat, per hos viros recte prospicietur exspectetque fortunam suam et Dei vocationem in pace. Non enim video, quid rem institutam transversam agere possit, maxime si litterae regiae
Si modo Reverendissima Dominatio Vestra inter quattuor nominabitur, navis nostra erit in vado. Quamquam sunt duo in capitulo, quos Reverendissima Dominatio Vestra conicere potest, qui non remittunt, sed magis videntur tendere cornua palamque se ostendunt adversarios et molientur absque dubio, si quid mali poterunt. Asciverunt sibi nunc dominum
Dominus Deus pro sua voluntate efficiat, quae erunt in salutem nostram et ecclesiae suae. Alia posthac scribere erit tempestivius. Nunc veniam dabit Reverendissima Dominatio Vestra festinanti et pellenti calamum, nam dominus
Deus servet Reverendissimam Dominationem Vestram felicem, cui me deditissime commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor