Letter #320
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Granada, 1526-12-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime etc. Humillimam commendationem.
Affecerunt me summa voluptate litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas
Quod litterae meae tam incultae et prolixae maiestati regiae non displiceant, ex magno me solvit dubio, daturus sum igitur operam, dum tempus suppetet, ut, quam copiosissimas possim, transcribam semper. Quod vero tarde redduntur, id mihi imputari non debet, velim enim, quod ea hora, qua scribo, perferrentur, neque etiam diligentia ea in re maior a me desiderari potest. Fit ms. Fid(!) ⌈FitFit ms. Fid(!) ⌉ omne id, quod possum.
De rebus Prutenis satis sum edoctus. Hic ista parum curantur, cum et de Turcis, qui iam forsan sunt in Austria, adhuc nimiam curam haberi non video. Luctum quidem ob mortem serenissimi Hungariae regis in vestibus protrahimus, cum satius esset, ut armati incederemus, ad quae adhuc non video vehementem concursum fieri, immo plus timeo, ne ambitio istorum regnorum Turcis faciliorem ad nos aditum praebeat.
Quae provisionem meam spectant, adhuc de illa certum modum non habeo, a
Quod Dominatio Vestra Reverendissima res sororis meae commodumque et dignitatem meam curae habet, habeo quas possum immortales gratias et scribere non possum, quantum ob id Dominationi Vestrae Reverendissimae debeo. Deus Optimus Maximus illi rependat, qui hanc in me propensionem suggessit, ego quidem daturus sum operam, quoad eius a me fieri potest, ne umquam ingratus offendar.
Id, quod Dominatio Vestra Reverendissima manu propria de sua aegritudine ad me perscripsit, sane intellexi, d written over i⌈idd written over i⌉edi igitur per alium medium medicum
Alia quae hic aguntur, Dominatio Vestra Reverendissima ex meis ad maiestatem regiam intelleget, hoc tamen addendum est. Dixit mihi heri nuntius serenissimi Angliae regis nuper huc missus et rursus a caesare subito expeditus, quod illi caesar heri in expeditione proprio ore dixisset, ut diceret regi suo, quod illum omnium rerum et tractatuum suorum cum rege christianissimo constitueret arbitrum, et quicquid inter eos faceret, numquam infectum habere vellet, voluitque deponere symbolum, si quis auderet, quod ante decursum trium mensium inter caesarem et regem Franciae concordia et pax confecta esse deberet. BCz, 242, p. 35 Haec inter cenandum mecum multis audientibus clare praedicabat. Is nuntius est iste, qui Fabianum meum secum per Galliam pro suo famulo tuto perduxerat ms. per dux erat (!) ⌈perduxeratperduxerat ms. per dux erat (!) ⌉, nobilis et bonus iuvenis, de quo Fabianus latius.
Quod reliquum est, commendo me cum
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus