Letter #2743
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Satis mirari non possum, quod neque Psittacus huc advolavit, neque Mauricius. Quintusdecimus enim dies agitur, cum Reverendissima Dominatio Vestra commissarii munere
Apud nos nova haec sunt: episcopum Posnaniensem habemus dominum regni cancellarium, qui statim ut est renuntiatus episcopus, sigillum maius, quod habebat, regiae maiestati, quae iam convalescit, tradidit. Cui dabitur, nescio. In comitiis regni, Deo bene iuvante, cognoscemus. Castellanus Radomiensis factus est frater reverendissimi domini, dominus Stanislaus Matziieowski, qui fuit antea Sarnoviensis.
Ex Hungaria quae sunt allata, mitto. Matrimonium bene procedit. Comitia magni ducatus nondum coepta sunt. Exspectatur dignitatum et officiorum distributio.
Servet Deus diu incolumem Reverendissimam Dominationem Vestram. Cuius me gratiae commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus