Quod mihi Reverendissima Dominatio Vestra ⌊Columbam⌋ gratulatur, id facile perspicio ex minime vulgari illius in me gratia et favore proficisci. Mihi Dei benignitate et favore reverendissimi ⌊domini mei Plocensis⌋ ita iam prospectum est, ut fortuna hac mea contentus vivere possim. Ago autem Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, quod in suis ad reverendissimum dominum litteris gratum id sibi esse ostenderit, quod me quoque auctum hoc sacerdotio voluerit. Revera secundum Deum non illi alii magis quam ipsi debeo, qui nisi esset, esurirem ego fortasse strenue
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ serviendo. Agebatur magno conatu, ut hac ego Columba non potirer, quam certe nec ambivi umquam, sed eam s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestas regia⌋ avolasse iam dicebat.
Quandoquidem constitutum est Reverendissimae Dominationi Vestrae non peregrinari, ego quoque nullo ⌊Urbis⌋ desiderio teneor. Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias ago, quod nepoti me suo commendaverit, quo ego fideliorem ⌊istic⌋ nullum habere possum. Etsi minas istas non valde timeo, tamen ut iterum commendet, quaeso. Nullus magis hostis, quam contemptus, nocuit. Dominus doctor ⌊Ioannes⌋ habet ex ⌊Urbe⌋ litteras septima Aprilis datas, triduo, quam Vestra Reverendissima Dominatio posteriores, priores. Omnino tamen absolutum esse ⌊Alexandrum⌋ affirmat. Ego nolo mortem peccatoris, sed nec in ecclesia tamen Varmiensi ⌊eum⌋ Bcz, 1618, p. 470 esse vellem.
De ⌊Theodorico⌋ nihil adhuc accepi. Dixit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉ mihi dominus doctor ⌊Ioannes⌋ eum esse in ⌊Monte hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ Regio⌋, sed non video eum moliri aliquid. Si maxime velit, nihil profecturum spero, nisi forte sigillo utatur anulari. Nam apud hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ ⌊reverendissimum dominum⌋ non puto ⌊eum⌋ ita occulte quicquam agere posse, ut ego ne resciam.
Quod cupit certior scire fieri Reverendissima Dominatio Vestra de testamenti confirmatione reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ missa: Testamentum id cuiusmodi hidden by binding⌈[odi]odi hidden by binding⌉ fuerit, certe memoria non teneo, sed executor eius, nisi fallor, est dominus castellanus hidden by binding⌈[nus]nus hidden by binding⌉ Elbingensis, qui pecuniam, quae legata fuit ad pia opera, daturum se ⌊domino episcopo⌋ promisit ad instaurandum ludum litterarium Culmensem. Atque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ ea fuit causa, quamobrem id a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestate regia⌋ confirmari postulabat ⌊dominus episcopus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉⌋.
⌊Volfgangus⌋ iterum mihi scripsit, ut declarationem impetrarem sententiae dominorum consiliariorum eiusmodi, ut ne sit adstrictus ad numerandum plus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ quam mille trecentas marcas atqui in sententia clare scriptum est, et illas ab eo numerari debere written over i⌈iee written over i⌉, et aut stabulum reddi, aut eius pretium. Eius est interpretari, cuius condere. Vestra Reverendissima Dominatio, princeps senator, cum aliis sententiam tulit, eadem etiam interpretari velit et declarare ita, ut ante scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Bcz, 1618, p. 471
De puero amandato quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, me non mediocriter perturbavit. Duo domi meae fuerunt: ⌊Mauricius⌋ et alter, cuius nomen non teneo. Utrum ex his dimiserit, nescio, sed uterque certe, cum hic esset, honestissime s written over g⌈gss written over g⌉e gessit neque culpam hic aliquam, quod quidem ego sciam, admisit.
Dominum ⌊Holstein⌋ cupiebam certe adiutum, sed aliter decernere non licuit. Cetera tamen, quae optabat, dedi operam, ut ex eius sententia conficerentur. Reverendissimo domino persuasi, ut scriberet ad senatum Gedanensem et ad consulares nonnullos. Earum litterarum exempla Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Erit hoc arbitrii illius reddi aut non reddi iubere.
Nova, quae misit dominus Biecensis, descripta mitto. Scribitur a nonnullis, absoluta esse ⌊Ratisbonae⌋ comitia, verum ita, ut rebus infectis discessum sit, ⌊imperator⌋ autem ⌊Oenopontum⌋ se contulerit. Quam certum sit, nescio.
De nostro hinc discessu nihil certi est. Sunt qui nos hic hiematuros existiment. S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉ maiestas regia est iam, Deo sit gratia, confirmatior, cras in templum esse dicitur proditura.
Vacant in ⌊Polonia⌋ Sandomiriensis et Belsensis palatinatus, castellanatus Calissiensis, in hoc ⌊Ducatu⌋ omnes primariae dignitates et officia. Quando distribuentur, incertum est.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.
Cuius me gratiae commendo.