Retulit mihi reversus ⌊Roghius⌋ consilia Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus me modis omnibus accommodabo gratiasque ago pro fraterno praestito officio. Famulum eum, quem ablegaturus sum ⌊Cracoviam⌋, non remitto nunc ad Reverendissimam Dominationem Vestram, arbitratus dispendio itineris id me facturum, praesertim cum recta ad reverendissimum ⌊dominum Coyaviensem⌋ ⌊Vladislaviam⌋ illi capiendum sit iter, tum etiam si per ⌊Masoviam⌋ sit proficiscendum, multorum milliarium compendio hinc recta ⌊Soldaviam⌋ quam ⌊Heilsbergo⌋ iter sit habiturus.
Per alium igitur mitto ⌊⌋ pro gentilibus nostris ad ⌊maiestatem regiam⌋ a me subscriptas. Quae si Reverendissimae Dominationi Vestrae non satisfaciunt (ut sum in hoc artificio non admodum exercitatus), poterit eas suo iure refectas subscriptasque huc remittere, addito ex suis quopiam, qui a me quoque subscriptas sigillet. Sin vero ferendam putaverit conceptam formam, ⌊⌋ a se quoque subscriptas et signatas ad me remittat.
Interim parabo omnia, ut mox hoc reverso, desinatum mittam nuntium meum ⌊Cracoviam⌋ salutatis per iter reverendissimis dominis Coyaviensi episcopo et archiepiscopo. Exspectabam consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, num munera a me mittenda sint sponsis, cum ad nuptias non irem, huius oblitam fortasse Reverendissimam Dominationem Vestram. Oro per hunc nuntium mihi sententiam suam scribere dignetur.
Quam cupio optime valere.