Quantum possum impensius Dominationem Vestram Reverendissimam peto, ut non aegre ferat, quod cum litteras illustrissimi domini ⌊ducis Prusiae⌋ mihi per Dominationem Vestram Reverendissimam missas, non lectas remitto Dominationi Vestrae Reverendissimae, tum, quod manu propria illi non rescripsi, non enim erat, propter valetudinem, quam nunc ex febre tertiana afflictam patior, in facultate mea vel legendi, vel rescribendi. Si postmodum, cum, quemadmodum non diffido, pientissima Divinae Maiestatis clementia pristinae sanitati restitutus fuero, remittere easdem dignabitur, curabo officio meo satisfaciens accomodare me voluntati Dominationis Vestrae Reverendissimae. Sed cum, ut est in proverbio, nulla calamitas sola, nunc ab amicissimo meo Dominatione Vestra Reverendissima mihi, praeter meam opinionem afflicto alioqui satis superque, additur afflictio, eo quod ⌊⌋, quam animo simplicissimo, esto etiam rusticano, ut qui, quemadmodum alii, per aulas principum versatus non sim, scripsi. Testor Dominum Deum me hoc modo scribendi nec in mentem mihi venisse aliquid studio. Quoniam vero nunc video non bene mihi cedere, si qua in re parem me coepiscopis meis fecero, facile patiar me etiam in ima trudi, et alios habere me eminentiores. Quod reliquum est me fraterno amori Dominations Vestrae Reverendissimae ex animo commendo.