Letter #1987
Ioannes POLIANDER (GRAUMANN) to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1538-11-14
received 1538-11-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, principi et domino, domino
Se commendat.
Principibus viris multos passim assentari admodum vulgare est, Antistes Reverendissime, quod ut quisquam apud te, qui in magnorum regum aulis tam diu versatus, tam longo rerum usu es edoctus, feliciter temptare possit, vix crediderim. Quamquam igitur causae aliquot non contemnendae me invitarent, ut litteras aliquando darem ad Reverendissimam Dominationem Tuam, cum tamen viderem vix a specie assentationis abesse posse quicquid scriberem, hactenus tacendum duxi. Sive enim gratias agere tibi parassem pro illa clementia, qua me abhinc triennio
Nunc vero diversi generis occasio mihi oblata est, quae ut scribendi ansam dedit, ita ad scribendum quoque me animavit. Si quidem vidi his diebus duo epithaphia felici memoriae
Vae mihi, pro factis si
Praemia, lex mors est: ancora sacra fides;
Tam pia nullius, fateor, fuit aut erit umquam
Iudicium ut possit vita subire Dei.
Tota salus venia Patris constat miserentis,
Nil datur hic carni: gloria tota Dei est.
Finem hic facio, ne Reverendissimae Tuae Dominationi prolixius quam decet obstrepam, rogoque maiorem in modum, ut pro clementia Tua singulari boni consulas, quod a cliente Poliandro Tuam Sublimitatem reverenter suspiciente profectum est. Fortassis inter laeta nuptialis convivii studia cf.
Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ Tuae deditissimus