Celare non possum Reverendissimam Dominationem Vestram dominum ⌊Alexandrum⌋ his diebus ad me scripsisse, quid ⌊Georgius de Suchten⌋ de actis Gutstadensibus certior factus responderit. Video illum, posteaquam de iure ⌊Martini Lupi⌋ paulo ante desperato certum se iam putat redditum, spem omnem convertisse in canonicatum domini ⌊Pauli⌋ praepositi accepta iam ex ⌊urbe⌋ contra possessorem citatione, cuius ut fidem mihi faceret, dominus ⌊Alexander⌋ litteras compulsorias mihi cernendas huc misit, aditurus brevi ipse Reverendissimam Dominationem Vestram ac petiturus, ut liceat ⌊nepotulo⌋ suo contra dominum ⌊Paulum⌋ ius suum praesequi, aut citra litem possessione frui, servata pensione aliqua domino Paulo. Postulavit ea in re meas quoque commendatitias ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quas cum negare non possum, dedi quidem, sed tales, ut dubitem, an eas redditurus sit. Velim autem, eas sic accipiat Reverendissima Dominatio Vestra, ut noverit me ab eius animo nusquam dissensurum esse. Ut vero de re ipsa iudicare melius possit, addidi praesentibus exemplum litterarum ⌊Georgii Suchten⌋, quod ad me dominus ⌊Alexander⌋ misit. Verum Reverendissima Dominatio Vestra dissimulet se praemonitam a me, audiet enim omnia ab ipso auctore. Ego non improbarim, si Reverendissima Dominatio Vestra paulo suspendat deliberationem, dum a domino ⌊Felice⌋ nostro rem resciscamus. Nam videtur mihi hic lupus Romanus nescio quid vulpinari et de una fidelia offerre utrique.
Tenet me aliquantulum solicitudo de iuramento, quod nuper a Reverendissima Dominatione Vestra nomine ⌊summi pontificis⌋ accepi, si quando a me illius fides exigatur. Quare si Reverendissima Dominatio Vestra non putaverit opus, ut ipsae ad me bullae mittantur, saltem earum exempla mihi transcripta mittere non gravetur. Reverendissimum dominum ⌊Lucam Vladislaviensem episcopum⌋ audio consecrationis munus eodem quo ego die acce ⌊Posnaniae⌋ accepisse. Quod mea quoque referre ideo puto, quod scio dominos Polonos non solere magnis functionibus, nisi auspicato, initiari. Ego vero me divina gratia magis quam astrorum ope inauguratum optem.
Dolens accepi dominum ⌊Felicem⌋ custodem valetudine mala laborare ac contiuno reiectare sanguinem, quod non bonae rei iudicium esse suspicor. Dominus servet utriusque nostrum amantissimum ac virum integrum et ecclesiae utilitati natum.
Terrificum est, quod auditur, ⌊Turcam⌋ universae ⌊Valachiae⌋ do dominari spontanea deditione populi, postquam princeps ad ⌊Ioannem⌋ ⌊Ungariae⌋ regem se recepisset, haec cum scribit doctor ⌊Ioannes Benedicti⌋ e ⌊Cracovia⌋.
Reverendissimae Dominationi Vestrae me commendo, quam ut Dominus servet et tutatur in felici valetudine precor.