Nuper Reverendissimae Dominationis Vestrae frater ⌊huc⌋ veniens eiusdem ⌊⌋ die Andreae Apostoli sacro mihi reddidit simulque Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentiam erga me declaravit. Dici non potest [...] stain⌈[...][...] stain⌉ ad nos delatum nuntium Reverendissimam Dominationem Vestram huc [...] stain⌈[...][...] stain⌉ paulo ante magnus mihi faciat sublatus [...] stain⌈[...][...] stain⌉ plane videam pro antiquis arboribus subinde novos mihi crescere ramusculos nihil dubitans, quin ... illegible⌈...... illegible⌉ Reverendissima Dominatio Vestra hoc idem erga me, servitorem veterem, sit factura, quod ex me proxima postulat epistula, non committam mea in me culpa desiderari aliq(ui)d abinde Reverendissimae Dominationis Vestrae quoque licitis in rebus patrocinium exspectans. Faxit Deus aevo longo illam felicem, sic tamen, ut diu ipse(?) fortunis illius congratulari valeam.
⌊Fratrem⌋ meum in suscipiendis pecuniis complacuisse gratum mihi est, nisi etenim hoc faceret, semper mihi ipsi non placeret. Quamquam adscribed⌈quamquam adscribed⌉ ego non suscipio precunias meo huc periculo vehendas, quod etiam Reverendissimam Dominationem Vestram non credo desiderare, sed laborem ac fidem in administrando non ego, non frater negamus. Hac de re mox inter me et ⌊Georgium Hegel⌋ convenit, Reverendissimae Dominationis Vestrae fratre praesente.
Quod ⌊hinc⌋ novi scribam, nec multum, nec certum est. Clades a ⌊Thurcis⌋ ⌊Ferdinandi⌋ regis exercitu inflicta maior est, quam quod absque magno animi dolore scribi possit. Mali culpam in ⌊Caczianer⌋ ducem reiciunt, evasit tamen salvus ille, profundo rei publicae Christianae vulnere inflicto. In ⌊Hungaria⌋ res ex sententia Ferdinandianis cessisset, daturi sine dubio pacis ipsi conditiones, nisi hac accepta strage, facti fuissent qui ⌊Ioannem⌋ regem sequuntur audaciores, agitur tamen nunc de pace inter hos reges per ⌊caesaris⌋ oratorem ⌊episcopum Lundensem⌋, ⌊Leonardum a Vels⌋ et ⌊palatinum Siradiae⌋, qui nuper a ⌊Ferdinando⌋ cum facultate rediit, et ⌊Pereni Peter⌋ ac duos Ioann<i>s monachos. Utinam boni aliquid nobis pariant, ingenia praeclara quidem, sed in vitae ratione tam disparia.
Nudius tertius nuntiatum est filium imperatoris Thurcarum a Persis superatum bello ac captum. ⌊Caesarem⌋, Ro(manum)⌊ pontificem⌋ summum et ⌊Venetos⌋ percussisse foedus, quod utinam firmum, felix et rei publicae Christianae salutare sit.
⌊Principes⌋ nostri recte valent.
Quod idem [...] stain⌈[...][...] stain⌉ de Reverendissima Dominatione Vestra audire diu liceat, opto rogoque me servitorem veterem sua prosequi velit gratia.