Letter #1718
Miklós OLÁH to Bishop Ioannes [DANTISCUS?]Linz, 1531-02-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Non sum nescius, quibus semper beneficiis ac ornamentis affeceris eos, qui tui nominis fuerunt observantes, et non eos modo, sed etiam qui te saltem nosse cupierunt. Huius rei caussa scio eam stare nunc quoque naturam tuam et consuetudinem, ut oninibus sis ad benefaciendum propensus et neminem patiaris tuum patrocinium implorantem, quem non admittas, quem non subleves, cui non adsis omni quo possis auxilio. Hiis igitur tuis moribus, Praesul Amplissime, haec tua natura et aliis, quibus imprimis auctus ornatusque es, virtutibus promeritus es, ut ab omnibus ameris, orneris et summis extollaris laudibus. Non patiare igitur, ut unicus reperiatur, qui praedicare possit, te tui factum esse dissimilem et te consuetudinis humanae esse oblitum.
Iodocus tuus olim necessarius tibique maxime charus, etsi non leviter contra te deliquerit et tuam consuetudinem plurimum offenderit, tamen cum nunc poeniteat se sui delicti, et errore quodam non malicia se, quod fecit, commisisse confiteatur. Non exiguae certae laudis et gloriae tibi accesserit, Pater Inclyte, si id factum, qualecumque sit, sive errore, sive imperitia commissum, ei condonaris. Fac igitur, ut unius culpa ab insigni tua aliis semper benefaciendi natura, ab optimis tuis, quibus semper omnibus placuisti, moribus te non abducat. Et si multos tibi adversantes et aemulos tua virtute, pietate et industria vicisti, te ipsum quoque vince, plusque tribuas aliorum iudiciis de te olim fiendis, quam tuis affectibus, ex aliqua nunc praesenti contractis animi commotione. Id si feceris nimirum, amplitudini et gloriae tuae non parum consules.
Vale et me ama.