Agimus et habemus Vestrae Reverendissimae Dominationi magnas gratias, quod nos nuntio et ⌊⌋ suis visere ac de hac accessione nostra ad hanc ⌊Regni⌋ primariam dignitatem gratulari dignata sit. Curabimus hoc per omnem occasionem ipsi Vestrae Reverendissimae Dominationi ita refferre, quod de nobis semper dignabitur esse grata. Nos profecto vicissim gratulamur, quod Dominatio Vestra Reverendissima gratia Dei et serenissimi ⌊principis⌋ nostri fuerit nominata ad ⌊ecclesiam Warmiensem⌋, cuius finem, ut feliciter et cito obtineat, precamur. Sacra ⌊regia maiestas⌋ sine omni dilatione dignata est iam dare ad ⌊summum pontificem⌋ litteras, tam pro parte Vestrae Reverendissimae Dominatonis, quam pro domino ⌊Gyze⌋ custode Warmiensi. Nec opus erat iam ad ⌊maiestatem regiam⌋ scribere, verum cum iste familiaris Dominationis Vestrae Reverendissimae ad ⌊maiestatem reginalem⌋ iret, nos sibi de equo recenti providimus, ut tanto citius obtento responso maiestas reginalis ad Dominationem Vestram Reverendissimam redeat, et quicquid in honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae aliquando praestare poterimus, profecto libenter facturi sumus omnia.
Praeterea in novis nihil aliud habemus praeter hoc, quod serenissimus ⌊rex⌋ noster iam se movit ex ⌊Leopoli⌋ cum universa sua nobilitate et milite mercenario contra ⌊hostem⌋ suum, cuius actiones Dominus Deus fortunet et feliciter reducem ad ⌊Cracoviam⌋ faciat.
Ex ⌊Ungaria ⌋scribitur, quod dominus ⌊Lasky ⌋cum suis militibus magnum ⌊castrum Scharisck⌋ sub ⌊Ioanne rege⌋ receperit.
Ex ⌊Roma⌋ scribitur, quod ⌊Dorias⌋ profligaverit multas Thurcae naves in mari et quod solus ⌊Thurcus⌋ cum universa sua potentia in ⌊regnum Neapolitanum⌋ venerit eo animo, ut suae dicioni subiceret, quod Deus avertat, portum nobilissimum ⌊Brundusium⌋ et alios portus. Tamen speramus dominum ⌊Soboczsky⌋ nuntium ⌊maiestatis regiae⌋, BK, 230, p. 12 qui erat missus ad ⌊pontificem⌋, rediturum omni die ex ⌊urbe Romana⌋, et ille nos reddet certiores de omnibus. Et tunc Vestrae Reverendissimae Dominationi per omnem occasionem scribere non negligemus ea omnia, quae nobis certiora dicentur.
Commendamus nos tandem amori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut nos more consueto amet plurimum rogamus et eam feliciter valere desideramus.