Exsistens hic nuper in regia aula honorabilis Caspar Lisman de ⌊Thorunia⌋ exponi nobis fecit Paternitatem Vestram sibi Casparo providisse de certo canonicatu in ⌊ecclesia Culmensi⌋ extunc in proximo vacaturo, vigore cuius provisionis acceptus et installatus tandem fuerit a canonicis ecclesiae illius illisque iuramentum de observandis iuribus et statutis ecclesiae praestiterit. Verum Paternitas Vestra alteri deinde de canonicatu huiusmodi providisse dicitur, qui similiter ad ecclesiam illam mandato eius accedente acceptus sit, supplicavitque nobis humiliter idem Caspar Lisman, ut pro illo apud Paternitatem Vestram datis litteris intercederemus, quo circa aequitatem et provisionem suam conservaretur. Cuius petitionem aequam esse cernentes obaudire noluimus, postulamus illam, ut cum res et aequitas sua ita se habeat, manu teneat et conservet Paternitas Vestra ipsum Casparum in iure et provisione sua sibi data, rem se et aequitate sua dignam nobisque acceptam Paternitas Vestra factura, ut idem Caspar intellexisset commendationem nostram sibi apud Paternitatem Vestram esse profuturam.
Quae recte valeat.