Letter #1271
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSVienna, 1535-01-30
received [1535]-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum plurimam commendationem.
Verba, quibus Reverendissimae Dominationi Vestrae pro tanta in me et gratia et tam immensis beneficiis gratias agere debeam, mihi desunt, tanta enim in me Dominatio Vestra Reverendissima beneficia contulit, ut numquam dignas gratias eidem agere possim, nedum referre. Is tamen, qui potest omnia, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae copiosissime rependat, subinde precor. Quod in me est, polliceor me numquam ingratum et immemorem erga Dominationem Vestram Reverendissimam futurum.
Peregrinationis susceptae, quamvis longae et arduae, hactenus me non paenituit neque opinor paeniturum. Deus modo gratiam suam et sanitatem concedat, difficilia enim, quae pulchra etc. cf. Verg. A. 1.203 ⌊et haec olim meminisse iuvabitcf. Verg. A. 1.203 ⌋.
Domini, in quorum notitiam per dominum
Nova hic nulla alia audiuntur, quam capitaneos militares multos ordinatos iam esse, ut cum certo numero militum, quo
Quod superest me in expertam benevolentiam et gratiam in me Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quam Deus Optimus Maximus multos in annos sanam, felicem et incolumem cum incremento fortunarum et dignitatis suae conservet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus servitor