Letter #1057
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-12-11
received [1533]-12-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Non possum non probare, quod Reverendissima Dominatio Vestra dominum
Morbi mei consueti, praesertim calculus et colica, me iterum adeo invaserunt, ut si voluissem in hunc conventum ire, vel etiam, quod minus est, currum conscendere, nequaquam potuissem aut hodie possem. Liberabit me semel (spero) Omnipotens medicus, vel una, vel altera via, his morborum afflictionibus. Alia modo scribenda non occurrunt, quam quod Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et felicem esse cupiam, rogans, ut nova, quae ex curia regia vel alicunde alias habet, mecum per opportunitatem communicare non gravetur.
Ex
Servitor Dominationis Vestrae in omnibus