Cum legendas dedissem ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae reverendo domino ⌊decano Cracoviensi⌋, pro eo studio et observantia, qua summa est erga illam, designaverat iam suum quendam, quem ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitteret. Simul atque vero certior est factus, proficisci istuc dominum ⌊Fabianum⌋, quo semper Reverendissima Dominatio Vestra familiarissime usa est, non esse putavit operae pretium, ut suum aliquem mitteret, cum tam certi written over e⌈eii written over e⌉ hominis potestas esset facta, cui quidvis ad Reverendissimam Dominationem Vestram {quidvis} recte dare posset.
Ego me totum in aere esse Reverendissimae Dominationi Vestrae profiteor, cuius singulari beneficio fore prorsus confido, ut canonicatum meum, ut praebendam Varmiensem quiete mihi absque ulla molestia liceat possidere. Vellem dari mihi aliquando facultatem gratum meum et memorem animum erga Reverendissimam Dominationem Vestram declarandi. Hoc sibi de me certo ut persuadeat rogo, quod opera et servitute mea, si quis modo eius usus esse potest, perinde uti liceat Reverendissimae Dominationi Vestrae atque eius, quem sibi scit esse addictissimum fidelissimumque. Si quid mihi aliquando oneris imponere fuerit dignata, honoris et beneficii written over o⌈oii written over o⌉ in loco id positurus sum, dum possim gratae meae voluntatis BCz 1618, p. 928 aliquam tamen Reverendissimae Dominationi Vestrae significationem dare.
Quae hic agantur, supervacaneum esse puto Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere, cum vivam istic epistulam habitura sit, dominum ⌊Fabianum⌋, a quo coram explicari omnia poterint melius, quam a me scribi. ⌊Is⌋ narrabit Reverendissimae Dominationi Vestrae, quid egerit classis nostra. Tum, quae labes facta sit apud Puteolos, quemadmodum terra discesserit, flamma eruperit, magnumque terrae spatium favillis conspersum sit, quemadmodum fugerit on the margin⌈fugeritfugerit on the margin⌉ mare, ac parietinae quaedam repertae sint. Dicet etiam, quae mandata habuerint legati serenissimi ⌊Romanorum regis⌋, quid responsi tulerint, neque tacebit, quae sit Valachi legatio. Fortassis et illud commemorabit, quemadmodum praelati Cracovienses coeperint Evangelium praedicare. Principio dominus ⌊decanus⌋, cum de Sancto Spiritu missa haberetur, deinde dominus ⌊archidiaconus⌋ in Natali Christiano, tum dominus cantor in die divi Ioannis. Quibus de rebus ego copiosius scripsissem Reverendissimae Dominationi Vestrae, nisi viva voce domini ⌊Fabiani⌋ melius narrari posse persuasum haberem. Dominus decanus praeclare se gerit, magnos labores sustinet. Habuit in templo contionem de pace sane elegantem, postridie alteram in Senatu: ubi, quod est cancellarii munus, proposuit, quibus de rebus esset consultandum, magna cum laude et admiratione omnium. Stupenda BCz 1618, p. 929 res est, quemadmodum unus tot laboribus sufficere possit.
S(erenissima) or S(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acra)⌉
maiestas regia multum afficitur dotibus eius tot tam praeclaris. Placet sibi, quod virum talem habeat. Cupit eum esse cancellarium, sed non desunt, qui adversentur modis omnibus. Nihil ei maiori est impedimento quam dignitas, quam virtus, quam probitas, quae tamen olim adiumento esse solebant. Ego sum adhuc in optima spe. Sed si ea me, quod Deus omen obruat, feffellerit, celerius opinione omnium me Varmia videbit. Haec ego liberius scribo Reverendissimae Dominationi Vestrae, et certe soli illi scripta velim, ne si quid emanaret, fraudi mihi esse posset. Cetera explicabit latius Reverendissimae Dominationi Vestrae dominus Fabianus.
Deum precor, ut anni huius exortum Reverendissimae Dominationis Vestrae felicem esse velit. Cuius me gratiae commendo.