In discessu meo ⌊Piotrkovia⌋ redditae sunt mihi Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratissimae ⌊⌋, quibus priorum ⌊⌋ cum dimissorialibus ad se datarum amicissime meminisse dignata est, suam mihi
declaran(s) or declaran(sdo)⌈declaran(s)declaran(s) or declaran(sdo)⌉ exhilarationem cum de recta valetudine, tum de meo erga eam affectu et votivae valetudinis deprecatione. Eadem etiam occasione commendare mihi Reverendissima Paternitas Vestra dignata est oratores illustrissimi domini ⌊ducis in Prussia⌋, domini mei colendissimi, in negotio limitum cum ⌊Magno Ducatu Litwaniae⌋ missos. Ago imprimis Reverendissimae Paternitati Vestrae, quas possum, maiores gratias de ea in me benevolentia et amore, quam summi certe facio. Ut iuste dicere possum, amico caro, quem Reverendissimam Paternitatem iudico, nullam rem esse comparandam. Atque rogo plurimum Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur me, etiam ⌊filium⌋ meum, sibi carum et commendatum habere et ea singula, quae fidelium sunt amicorum, certo de nobis persuadere. Non frustrabitur Reverendissima Paternitas Vestra umquam de nostra erga se observantia et amore. Hoc ipsum etiam de Reverendissima Paternitate Vestra indubie pollicemur.
Oratores illustrissimi domini ⌊in Prussia ducis⌋, priusquam litterae eiusdem ad me delatae BCz, 1599, p. 130 fuerunt, iam absoluti in ⌊senatu⌋ fuere, qui alioquin iussu suae illustrissimae dominationis me adierunt et principis sui mandata exposuerunt. Quibus ego, quantum potui, cum ⌊filio⌋ meo non defuimus, licet ipse propter aegram valetudinem in ⌊senatum⌋ venire non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ potui per ista universa ⌊comitia⌋ ob intensum cum dextrae ma hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉nus, tum sinistrae pedis dolorem, quae me ad praesens male habent, ita quod per hoc totum tempus comitio orig. a⌈oo orig. a⌉rum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ decumbere lecto fuerim coactus. Tota enim mens et institutum meum est serviendi et morem in omnibus gerendi illustrissimo domino ⌊in Prussia duci⌋, cuius illustrissimae dominationi plurimum oro nacta opportunitate me commendatum Reverendissima Paternitas Vestra fecere velit.
Novarum rerum nihil aliud habeo. Audio reverendissimum dominum ⌊episcopum Olomucensem⌋ missum esse oratorem ad
s(acram) or s(acrerenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(acrerenissimam)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, dominum nostrum clementissimum, quae autem causa legationis fuerit, nihil explorati habeo.
Ex ⌊Hungaria⌋ ferunt hidden by binding⌈[unt]unt hidden by binding⌉ etiam proficisci oratorem ad ⌊suam maiestatem⌋. Monachus frater, ⌊Georgius thesaurarius⌋, ut fama fert, non contentus ea clade, qua nedum ⌊regnum⌋ illud, verum etiam universam rem Christianam affecerit, iterum BCz, 1599, p. 131 nescio quid adversi moliatur, de quo Dominus Deus doleat.
Quid in ⌊conventu⌋ ⌊Sperae⌋fuit constitutum, spero Reverendissimam Paternitatem Vestram orig. Reverendissimae Paternitati Vestrae⌈Reverendissimam Paternitatem VestramReverendissimam Paternitatem Vestram orig. Reverendissimae Paternitati Vestrae⌉ longe me melius compertum habere. Ego vero ea, quae mihi significata sunt, mittere Reverendissimae Paternitati Vestrae volui, quae ex inclusa scheda intelligere dignabitur.
De ⌊Anglorum rege⌋ non sine admiratione legi, quae mihi Reverendissima Paternitas Vestra ⌊⌋ dignata est, nec satis mirari possum, quod rex ipse a tanta suorum caede non se contineat aut a quopiam suorum non avertatur. Qua in re, cum ipse calamo uti nequeo, parcius scribere Reverendissimae Paternitati <Vestrae> cogor. Si tamen, quod magnope<re> afflagito, Dominus Deus nos una esse concesserit, non deerit loquendi materia. Haec ad praesens Reverendissimae Paternitati Vestrae significare volui. Si quid deinceps occurrerit, non intermittam Reverendissimae Paternitati Vestrae significare.
Cuius benevolentiae et amori me commendo et opto eam dudum incolumem et felicem valere.