List #857
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSPadova, 1532-11-29
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Ex re mea cum esse intelligerem, clarissime Antistes, ut relicta
Superioribus itaque diebus, cum variis de rebus sermo nobis incidisset, tui quoque, pro eo atque virtus tua et eruditio meretur singularis, facta est ab
Singulari me abs te beneficio affectum iudicabo. Hoc quoque oro, ut meae in scribendo libertati ignoscas. Nam quamvis te fortuna, quam mores tibi tui finxerunt, in alto dignitatis gradu collocavit, nihil tamen dubito, quin adhuc nos, humili et abiecto loco constitutos, quae tua est AAWO, AB, D. 19, No. 1_3 singularis humanitas, respicere dignaturus sis.
Scripsi ad te antea gratulationem, quam ut redditam tibi esse non dubitem, facit fides honestissimi adolescentis Andreae Dluscki, cui perferendam dedi. Nunc me gratiae tuae illi pristinae totum commendo atque trado. Deum oro, ut te diu salvum esse velit et incolumem. Celsitudinem tuam quaeso, qua me antea benevolentia prosecutus es, eadem in me esse pergas semper tibi futurum deditissimum. Vale, Praesul dignissime, mihique domine in primis observande.
Reverendissimae Dominationis tuae clientulus deditissimus