De ⌊Gnapheo⌋ magistro Elbingensi est nobis Paternitatis Vestrae et ⌊civium Elbingensium⌋ ⌊⌋ supplicatum. ⌊Quem⌋ propter impia et pestifera fidei Christianae dogmata civitate exigendum decreto ⌊conventus generalis⌋ Cracoviensis statuimus, quoniam in eo non postremam curam et sollicitudinem nostram semper consumptam esse voluimus, ut huiusce generis dogmatum auctores a populis nostris, quos sincerae et catholicae fidei sectatores esse, quoad nostra fieri potest studemus, procul abigantur. Qua in re nullam interponi moram salubre esse existimamus, tamen, habentes Paternitatis Vestrae intercessionis et ⌊civium nostrorum Elbingensium⌋ rationem, amplius ⌊illi⌋ paulo prorogandum exigendi terminum non dubitavimus, dum illi alium quempiam in istius suspecti locum doctum iuxta ac pium dispiciunt ac sufficiunt.
Nam, ut decretum hoc nostrum porro abrogemus, id nec dignitatis nostrae, nec salutis communis esse arbitramur, ut scilicet decretum assensu et voluntate ⌊consiliariorum⌋ factum absque eis a nobis rescindatur utque sic ⌊hominem⌋ in fide Christi suspectum impune inter nostros toleremus. Quin, quod ⌊illi⌋ adhuc aliquantum temporis prorogatur, in eo conscientiam onerari suam Paternitas Vestra intelligat, cuius plane est officium non modo non sic suspectis hominibus patrocinari, sed eos deferre ac persequi habereque in tanta re, in qua de salute et tranquillitate publica agitur, leviorum etiam suspicionum rationem, ne
cf. Sil. 7.353 gliscente malo ⌊gliscens malumcf. Sil. 7.353 gliscente malo ⌋
ingentes written over [...]⌈[...] abbreviation mark⌈[...][...] abbreviation mark⌉testes written over [...]⌉ vires acquirat.
Bene valeat Paternitas Vestra.