List #2928
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-06
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Fuit apud me
Quae
Cornelius pridem venit. Litteras mihi Reverendisssimae Dominationis Vestrae reddidit neque dubito, quin commissionem iam scriptam habeat una cum mandatis. Terminus, metuo, ut sit commodus. Sed quoniam Reverendissimae Dominationi Vestrae mutandi sive prorogandi potestas data est, ea utatur licebit. Quam ob rem non est visum necessarium, ut iterum commissio scriberetur. Causa ipsius Cornelii cognita est hodie satis frequenti senatu. Bona pars senatorum in ea fuit sententia, ut iusiurandum actori(?) decernendum putaret regia maiestas, BCz, 1618, p. 592 concordiam temptari iussit neque decretum est ullum latum. Contra mulieres vero lata est sententia, quod senatus consulto Velleiano gaudere non possint.
De Mevensi praefectura et Sluchoviensi quid actum sit, iam est procul dubio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉ istuc allatum. Laboravi pro domino
Soror mea contrahit hodie sponsalia cum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ domino Petro Daniele consule, quod felix hidden by binding⌈[x]x hidden by binding⌉ et faustum Deus esse velit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu velit esse incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus