Die Sabbati praeterito circa horam prandii ⌊Tollet(um)⌋ sanus cum familia appuli, ubi ab hospite meo ⌊Petro de Noues⌋ eiusque ⌊uxore⌋ benignissime exceptus officium mihi a Vestra Magnificentia et ⌊Ysope⌋ iniunctum, videlicet osculandi eorum manus Hyspanico more, sane executus sum, neque quod ad eam rem pertineat, apud ⌊Michaelem Sanchez⌋ illiusque coniugem quicquam praetermissum est. Qui omnes rogarunt me plurimum, ut Vestrae Excellentiae infinitissimas gratias cum pedum osculo litteris meis renuntiarem et admonerem, cum eidem ad propria redeundi licentia concederetur, meo exemplo ipsos invisitatos minime relinqueret. Quod me scripturum et Vestram Excellentiam omnino facturam pollicitus sum.
Tractant me lautissime hospites mei et tantus est inter ⌊Michaelem Sanchez⌋ et me amoris vicissitudo, ut vix nocte a me seperari vult. Qua de re seu certius, ut comitem meum Sigismundum, qui nondum advenit, expectarem, sed illius adventus spe frustratus, statim post horam recedo ⌊Burgos⌋ versus, ubi eundem Sigismundum ad alios duos dies morari decrevi, pollicebatur enim ipse mihi se pro die Dominico praeterito ⌊Tollet(um)⌋ venturum. Quid in causa sit, penitus ignoro. Rogavi Vestrae Dignitatis famulum dominum ⌊Fabianum⌋, ut litteras domini ⌊Ioannis Alman⌋ atque si aliquae ad me venissent, apud dominum ⌊Haller⌋, ⌊Welseros⌋, aut magistrum postarum investigare velit, ad me cum dicto Sigismundo mitterentur. Iterum rogo humillime, Vestra Excellentia dignetur eidem ⌊Fabiano⌋ iniungere hocipsum onus, et si quae sint aut infra mensem venerint, quod per eosdem ⌊Welseros⌋ aut dominum ⌊Haller⌋ in ⌊Brabantiam⌋ ad me mittantur. Quod mihi a domino ⌊Sigismundo de Thurrer⌋ in Vestrae Magnificentiae praesentia de visitando ⌊illius⌋ pudicissimam nympham impositum fuerat, profecto accuratissime complevi personaliter, et non modo ipsius manus, sed et illius ac matris et sororis manus et ora osculatus sum. Et si quid ultra iniu<n>xisset, revera ⌊eius⌋ intuitu cumulatissime pro meo virili complere studuissem. Dominus autem comes de hac re mihi nihil commisit, nihilominus per servitorem meum nuntiavi bonam valetudinem domini comitis suae Helenae, quae unacum matre et sororcula rectissime valent. Ceterum, Magnifice Domine, visitavi hic dominum de Fales, fratrem domini de Bredam, qui hic est in hospitio Vestrae Excellentiae infirmus, a quo quaesivi de illius fratre praedicto. Qui respondit a fratre habuisse litteras, quod iam in ⌊Polonia⌋ apud serenissimum ⌊regem⌋ functus fuisset officio suo et ibidem a rege honorificentissime exceptus ac liberalissime tractatus et expeditus fuisset et deinde ad dominium ⌊archiducis Austriae⌋ rediisse. Nunc autem certissimo haberet ipsum esse in partibus ⌊Flandriae⌋, ubi eo eundem conveniam et de vellere me plene informabo et inprimis scribam. Preterea devotissime deprecor Vestra Excellentia me his paucis excusatum habeat et apud dominos meos illustrissimum comitem ⌊de Montfort⌋, reverendum dominum ⌊praepositum⌋, dominum ⌊doctorem Prantner⌋, dominum ⌊Thurrer⌋, dominum ⌊Haller⌋ et ⌊Ehynger⌋, aliosque fautores et amicos pro sua humanitate excusatum reddere dignetur, quoniam nihil est, quod illis praeter meam valetudinem pronunc scribere possim, cum imprimis noverint me in quibuscumque ad serviendum illis semper paratissimum. Ea propter rogo, Excellentia Vestra dignetur meo nomine praenominatos dominos meos, cum oportunitas dabitur, singulos unico haustu consalutare, sum enim totum facturus, ubique fuero, quod mihi ab eadem Vestra Dignitate mandabitur.
Valeat felix eadem Vestra Excellentia mihi tamquam suo filio praecipiendo perpetuo imperando.