Magnificus dominus ⌊Ludovicus Aliphius⌋, serenissimi principis ⌊Poloniae regis⌋ in ⌊regno Neapolitano⌋ orator, misit mihi ⌊⌋ ad Vestram Magnificentiam,
quas praesentibus alligatas mitto. Ex eis videbit, quid novae rei emerserit et quid apud istam sacram ⌊cesaream maiestatem⌋ sit agendum.
Ex ⌊Hungaria⌋ novi, quod sit alicuius momenti, habemus nihil, nisi perpetuum illud a ⌊Thurcis⌋ periculum et timor, quae nova apellari non possunt, cum ms. qum(!)
⌈cumcum ms. qum(!)
⌉ sint continua. Dictum est ⌊Thurcarum⌋ non parvam manum iuncta sibi multitudine ⌊Tartarorum⌋ se ad invadendam ⌊Poloniam⌋ parasse. Nescio, unde huc penetraverit huiusmodi nuntium aut quo auctore sit divulgatum. Divulgatum certe est. Verum ex ⌊Hungaria⌋ nihil omnino accepi, neque audio ex ⌊Polonia⌋ aliquid tale allatum esse. Utcumque sit, regna illa et ⌊Hungariae⌋ et ⌊Poloniae⌋ in continuis versari periculis negare non possumus. Opus esset Christianorum principum pace, quam utinam tandem videamus.
Si continget Vestram Magnificentiam ad me rescribere, si dixerit, quae in istis partibus habentur nova, gratum erit. Cupio autem reddi certior commemoratas atque inclusas sive ⌊⌋ ad Vestram Magnificentiam pervenisse. Quam Deus optimus felicem conservet.