List #4783
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1543-02-20
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior plurimum observande. Salutem et studiosam commendationem.
Quaternis litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae puto me nondum respondisse. cf.
Gratum est mihi, quod pollicetur Reverendissima Dominatio Vestra de scholae Culmensis negotio coram in aula curando. Quod ad hanc rem accedit, nolo latere Reverendissimam Dominationem Vestram stare mihi nunc propositum, ut quod diu animo sedit, aggrediar iter ad principem et dominum meum debitum et gratitudinem meam illi dum i(?)n vita est delaturus. Quod nunc cum proceres Regni, quibus sum ignotus, conventum habent, opportunius me facturum arbitrabar. Itaque mox peractis Festis Paschalibus[1] ingredi iter cogitavi, si valetudo non interpellaverit, nam praeterquam, quod Quadragesima solet esse mihi infestior, etiam reduvias nunc patior in sinistri pedis pollice, quas tamen facile curabiles pollicentur. Eo autem praecipue hoc meae profectioni tempus delegi, quod non dubitavi me habiturum in aula tunc praesentem Reverendissimam Domintionem Vestram, cuius favor et auctoritas poterit et personae et rebus meis apud principes et summates non parvam conciliare gratiam ac opera et consilio mihi adesse, quod non dubito etiam libenter facturam. Ibi et de scholae et aliis multis reipublicae nostrae necessariis rebus conferre licebit consilia ac maiore boni eventus fiducia agere omnia. Verum non leviter perculit animum meum, quod Reverendissima Dominatio Vestra scribit se apud principem exonerare velle fidem et conscientiam suam in multis, quae apud nos aguntur, quae non obscure de patria nostra videtur interpretari. Haec cum acerbitatis plurimae et male affectae voluntatis indicia habeant, velim Reverendissimam Dominationem Vestram fraterne admonitam, ne velit praecipitare de his rebus sententiam et auxilio consilia sua, ut posthabeat patriae et suorum rationes, quibus non semper severitate et acrimonia, sed magis prudentia et moderatione etiam in publicis malis co tute consulitur. Cogitet incendium, ut facile excitatur, non ita facile restingui, etiam ipso conante authore, simulque meminerit ferocia consilia non raro impingere in aures pacatiores ac fidem minuere consulturi, et periculosi sunt ictus retornante malleo.
Nos quidem morimur, sed non interit memoria nostri apud eos, quorum fortunam reddidimus calamitosam. Ego certe in quibusvis prosperis cum nominis mei publico odio non existimo me esse beatum posse, nec sum ita confirmatus, ut id cum Reverendissima Dominatione Vestra ne pili quidem ducam, etiam si iniuria adsit. Non possum profecto bene precari his, qui dum affectionibus suis consulunt, et libertatem quidvis agend[um] venantur. Reverendissimae Dominationis Vestrae animum magnis perturbationibus afficiunt ac ducere student in quaecumque sibi libita, quorum si omnia pernosset, non ita eis accommodaret fidem et forsitan bis praeposteros Christianos haberet. Scio, quid displiceat Reverendissimae Dominationi Vestrae in nostris gentilibus neque id reprehendo. Displicuerunt eadem iam olim et mihi, sed credat mihi Reverendissima Dominatio Vestra: non curabitur hic morbus istis remediis, quae etiam concitatiores di reddent ad omnia pericula paratos, priusquam professione decedant, et utinam sola haec urbs ita esset affecta, videt Reverendissima Dominatio Vestra, quid in aliis etiam agatur, utcumque dissimulant. Ad eam gangraenam ms. cangranem(!) ⌈gangraenamgangraenam ms. cangranem(!) ⌉ eradendam nescio, an quaevis cauteria sufficiant, nisi cum morbo et corpus perimendum sit utinam. Optem me vanum esse vatem et principio fuisse praesides oculatiores. Haec scribo fretus ea libertate, quam olim mihi a se consecrato Reverendissima Dominatio Vestra concessit, certe bona fide atque amico sinceroque animo omnia, quae ut non secus etiam Reverendissima Dominatio Vestra, oro, accipiat. Sed haec ad publicas rationes.
Est vero occasio nunc, ut Reverendissimam Dominationem Vestram etiam de his commonefaciam, quae privatim de amicis et necessariis meis nuper coram mihi constituto, amantissime testibus lacrimis pollicita est. Arbitror enim Reverendissimam Dominationem Vestram velle hoc foedus nostrum ratum esse; quod a me hactenus observatum esse, possum etiam testibus confirmare. Eundem animum et in Reverendissima Dominatione Vestra desidero erga patruelem meum
Quod igitur eas cf.
Affinis Reverendissimae Dominationis Vestrae Czenke on the margin⌈CzenkeCzenke on the margin⌉ iterum adulterii reus agitur. Quem, ut audio, fide obstructum Reverendissimae Dominationis Vestrae, ita nollem ea ignorante damnari. Opto Reverendissimam Domintionem Vestram felicissime valere eique esse sinceriter commendatus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus servitor
Postscript:
De novis scriptis magnam habeo gratiam. Apud me nulla nunc sunt.