BCz, 1595, p. 1175
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Commendata servitute mea in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Quae mihi posterioribus suis scripsit, legi ⌊maiestati regiae⌋, sed et ⌊altera maiestas⌋, ut solet, poposcit legendas litteras. Si quando itaque continget Dominationi Vestrae Reverendissimae ad me scribere, quod vellet neminem scire, scribere dignetur in litteris schedam, ut eximi a me possit, quando litterae poscentur. ⌊Regia maiestas⌋ respondet Dominationi Vestrae Reverendissimae de omnibus, quae scire voluit. Quam ob rem ego ea repetere nolo et de numero equit<at>orum et de profectionis ratione. Sed hos reticere non possum ⌊maiestatem regiam⌋ vehementer esse consolatam, quod Dominatio Vestra Reverendissima scribat se revaluisse et firmiorem factam esse. Ceterum quod ad dominum ⌊Hans Verden⌋ attinet, rescribi iusserat Dominationi Vestrae Reverendissimae se nihil eiusmodi audivisse neque, si audiret, credere id posse, sed quod ita non BCz, 1595, p. 1176 est, responsum illud fuit in causa, quod dudum res multorum impedire solet.
Novarum rerum nihil habeo, praeter id, quod serenissimus ⌊rex noster iunior⌋ est in bellum contra ⌊Valachum⌋ profecturus, si modo bellum movere fuerit necesse, et de pace etiam m... illegible⌈...... illegible⌉tuit consilia. Iam oratoribus ⌊Valachi⌋ publica fide litterae datae hidden by binding⌈[tae]tae hidden by binding⌉ sunt et tuto huc venire possunt.
Episcopatus sunt ita distributi: ⌊Chelmensi⌋ datus Plocensis, ⌊Camenecensi written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ii written over ...⌉⌋ Chelmensis, Camenecensis appensus, mihi obligatus hidden by binding⌈[atus]atus hidden by binding⌉ decanatus Cracoviensis.
Ignoscat Dominatio Vestra Reverendissima, quod multis impeditus ita vacillantibus litteris illis scribo, ab[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ ... illegible⌈...... illegible⌉ facere ad praesens nequeo.
BCz, 1595, p. 1179 Cuius me gratiae rursus commendo, felicem et recte diuque sana<m> esse vehementer opto.
Enclosure:
BCz, 1595, p. 1177
Reverendissime Domine, suasum eo(?). Dominus doctor ⌊Hosius⌋ mittit litteras in manus Dominationis Vestrae Reverendissimae confidenter tamquam ad praelatum et patrem, ut quocumque modo illas, cui inscriptae sunt, perferendas curare dignetur. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut hanc confidentiam illius boni consulere dignetur. Est enim futurus Dominationi Vestrae Reverendissimae semper observantissimus.
⌊Maiestas regia⌋ mittit litteras in manus Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quae quosdam nuptiales veteres contractus in se continent, ut si ex eis ad praesens matrimonii negotium utile vel accommodatum perdiscere possit Paternitas Vestra Reverendissima, id in promptu habeat.