Redditae mihi sunt ⌊hic⌋ 1526-10-23⌊23-a mensis novissimi1526-10-23⌋ per fratrem uterinum Dominationis Vestrae Magnificae, dominum ⌊Sigismundum Loffredum⌋ ⌊⌋, 1526-09-17⌊15-a Kal(endas) Octobris1526-09-17⌋ ⌊Neapoli⌋ datae, quibus me humaniter arguit, quod cum ad me compluries scripserit, ipse numquam responderim. Ne itaque adeo inofficiosus Dominationi Vestrae videar, qui in hoc ab aliis nimium interdum diligens et copiosus iudicor, pro comperto habeat, quod ⌊⌋, quas umquam ab ea viderim, litteras ex ⌊Neapoli⌋ 1526-03-16⌊17-a Kal(endas) Aprilis1526-03-16⌋ missas, in ⌊Hispali⌋ accepi, et illis hinc 1526-08-12⌊12-a Augusti1526-08-12⌋ praeteriti ⌊⌋. Ab eo tempore usque ad illas ultimas, sub nomine Dominationis Vestrae nullae aliae ad me sunt perlatae. Unde quod hactenus a me non est responsum, postquam causa defuit, reprehendi merito non deberet, quippe cum alias etc(?). ea in re erga amicos, quoad eius fieri potest, semper esse soleo et frequens et studiosus.
Quod spectat ⌊arcem Barensem⌋ et provisionem desuper anno superiori 1525-08-18⌊18-a Augusti1525-08-18⌋ ⌊hic⌋ a me expeditam, cuius Dominatio Vestra meminit, eo tandem magna cum difficultate et labore perductum est, quod licebit serenissimae dominae nostrae castellanum gratum maiestati caesareae aut eius viceregi praeficere, qui id iurare debebit, quod in litteris remotionis sequestri exprimitur, et praeterea cum ipsa princeps nostra per se in statu Barensi non agit, iurabit etiam, se castrum hoc in manus hostium caesareae maiestatis non daturum, quemadmodum hoc ex ⌊⌋, quas ⌊hinc⌋ ad ⌊serenissimam dominam nostram⌋ 1526-10-12⌊12-a1526-10-12⌋, et ⌊⌋ 1526-10-22⌊22-a Octobris praeteriti1526-10-22⌋ misi, clarius patebit. Misi item 1526-09-01⌊prima Septembris1526-09-01⌋ alias per ⌊proprium nuntium⌋ cum litteris iustitiae et observationis omnium decretorum et termini peremptorii praefixione contra status Barensis impetitores, quas reor iam ad dominationem vestram perlatas. Ex his omnibus, quorsum negotia nostra tendunt, liquido intelleget.
BCz, 242, p. 28
Scripsit Dominatio Vestra indictum esse serenissimae dominae nostrae militare servitium, et licet id de iure et iuxta vim privilegiorum de statu Barensi maiestati caesareae deberetur, tamen de consuetudine a sanguine regio descendentibus exigi solitum non fuisse, huncque recentem morem cum illustrissima olim domina duce Mediolani(?), quae hac praerogativa, quamdiu in vivis fuerat, fruebatur, comprobavit. Ea ego omnia ad praescriptam Dominationi Vestrae instructionem per modum supplicationis maiestati caesareae exposui, et in scriptis exhibui. Ceterum aliud obtinere non potui quam id, quod istae provisiones, quas cum earum exemplis ad praesens mitto, continent, ut pote negotium hoc ad iura et regni constitutiones, omissa consuetudine, remittitur, quod Dominatio Vestra pro sua prudentia et istarum rerum ibidem in regno peritia, commodius quam ego intellego moderabitur. Utque sciat quomodo hic fiunt expeditiones: 1526-10-24⌊24-a praeteriti1526-10-24⌋ dedi supplicationem, 1526-10-29⌊29-a1526-10-29⌋ fuit decretata, 1526-11-10⌊10-a huius1526-11-10⌋ primum accepi a scribis confectam. Et hoc mihi hic fit praesenti, capiat coniecturam de reliquis.
Fui superiore die cum domino ⌊Sigismundo Loffredo⌋, qui mihi litteras Dominationis Vestrae ostendit, quibus illum rogat et hortatur, ut hic rebus serenissimae dominae nostrae afficeretur. Id mihi gratum fuit plurimum, utque perpetuo hoc faciat, oro et obsecro, atque ut ad me saepius scribat obtestor, quandoquidem litterae Dominationis Vestrae tam eruditae, quae me de rebus serenissimorum principum nostrorum certiorem ms. certiores(!)
⌈certioremcertiorem ms. certiores(!)
⌉ reddunt, me non vulgariter oblectant. Ego in scribendo verbis et moribus utor praesentibus, cum tamen philosophus ille apud Gellium dicat,
cf. Favorinus ap. Gell. 1.10.4 vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌊verbis saltem praesentibus loquendum esse et moribus antiquis utendumcf. Favorinus ap. Gell. 1.10.4 vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus ⌋.
Alia id temporis non restant. Quae hic in novis habentur, a fratre suo uterino latius et certius, quam ex me accipiet. Si quid Dominatio Vestra habet de partibus nostris ex Polonia, cum sit proximior hidden by binding⌈[or]or hidden by binding⌉,
BCz, 242, p. 29
quam ego, quaeso, mihi impartiat. Hic multa de Hungaris et nostris feruntur, quae Deus prohibeat, mihi vero his de rebus nihil scribitur. Faciet mihi igitur rem apprime gratam, si de his, quae novit, Dominatio Vestra ad me perscripserit, cui me summopere commendo, et illi omnia fausta precor.