cf. Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS Cracow, 1539-03-18, CIDTC IDL 2114⌊Scripsicf. Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS Cracow, 1539-03-18, CIDTC IDL 2114⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae habere me ius nominationis ad ecclesiam Varmiensem Reverendissimae Dominationis Vestrae, cuius vigore acceptare velim custodiam nunc in mense pontificio vacantem, rogavique, ut in ea assequenda favorem patrociniumque suum mihi praestare dignaretur. Quod quidem nunc etiam vehementer rogo. Necdum enim, quid factum ea de re sit, a quoquam certior sum factus. Etsi vero nondum constitutum habeo, an et quando Varmiae sedem sim fixurus, tamen, quod bona cum gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae fieri possit, cuperem de domo mihi provideri. Qua in re ut et consilio, et auxilio suo praesto mihi sit Reverendissima Dominatio Vestra, magnopere quaeso habitura me sibi pro istis beneficiis devinctissimo devinctiorem.
Nova huc certa nulla afferuntur. Rumor est, magnas Lutheranorum copias in armis esse; Albrecht of Brandenburg (Albrecht von Hohenzollern) (*1490 – †1545), 1499-1545 co-Margrave of Brandenburg (together with his brother Joachim I Nestor), 1513-1545 Archbishop of Magdeburg, 1514-1545 Elector and Archbishop of Mayence, 1518 elevated to cardinal; son of Johann Cicero, Prince-Elector of Brandenburg, and Margarete of Saxony (daughter of Wilhelm III von Sachsen)⌊cardinalem MoguntinumAlbrecht of Brandenburg (Albrecht von Hohenzollern) (*1490 – †1545), 1499-1545 co-Margrave of Brandenburg (together with his brother Joachim I Nestor), 1513-1545 Archbishop of Magdeburg, 1514-1545 Elector and Archbishop of Mayence, 1518 elevated to cardinal; son of Johann Cicero, Prince-Elector of Brandenburg, and Margarete of Saxony (daughter of Wilhelm III von Sachsen)⌋ a suis pulsum in arcem quandam concessisse. Haec mercatoribus scripta sunt, quam certa sint, nescio. In Poland (Kingdom of Poland, Polonia)⌊regniPoland (Kingdom of Poland, Polonia)⌋ vero fines invasisse iam dicuntur centum The Tatars ⌊TartarorumThe Tatars ⌋ millia, nos nondum satis sumus parati. Habent, ut fertur, tormenta quoque bellica. Deus adiutor noster et protector noster esse velit. Cetera leget Reverendissima Dominatio Vestra in scheda praesentibus inclusa.
Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut quam diutissime sit incolumis.