List #258
Prior of St. Nicholas Church in Bari do Ioannes DANTISCUSNaples, 1525-08-20
odebrano Toledo, 1525-09-25 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 66, f. 1v unnumbered after f. 118
Magnifico et Spectabili Domino
Regalis ecclesia Sancti Nicolai de Baro, cui ego indigne praesum ac prior sum, vexatur a nonnullis malignis et excellens
Excogitaverunt maligne fallacique commento adversarii impetrare, prout iam impetraverunt in fraudem et perniciem nostram praedictaeque ecclesiae officium, quod vulgo dicitur capitanei ad guerram, ut hac via insidias pararent et longiores haberent habenas occupandi ecclesiae iurisdictionem eamque deprimendi, et ad nihilum usque deducendi, quod est ipsi ecclesiae tum perniciosum valde, tum etiam iniuriosum mihi et
Adde, quod est calamitosum atque lacrimosum valde aemulum adversarium inimicum persecutoremque ecclesiae praeficere in terra ipsius ecclesiae huiusmodi officio et occassionem praebere vexandi praedandique ecclesiam et eius vasallos simulque usurpandi iurisdictionem in ea ipsa
Qua de re ad te scribere visum est, tum quia humanitatem tuam cognovi ac diligentiam, tum quia video intercessionem tuam magni esse momenti valereque plurimum, in causa praesertim tam pia, respiciente tum ecclesiam, tum ipsum
Quare hoc negotium pro supplicatorum expeditione non dubitavi tibi iniungere teque rogare, ut toto pectore totoque <(>ut aiunt) animo intendas et incubas. Quod si feceris, ut speramus, non dubitamus postulata atque supplicata obtinere, quippe quae iusta sunt et honesta. Interea tamen non cessabimus pro tua salute orare, cui etiam ipse Sanctus aderit et propitius erit.
Vale. Et ut tibi magis debeamus, rogamus, ut siqua pecunia pro expeditione huius negotii fuerit necessaria, eam erogare et pro nobis depromere velis libenter, quia eam omnem persolvemus magnifico
Dominationis Tuae Ex(celentissi)mae uti frater