Abeunti London (Londinium), city in England, on the Thames river⌊hincLondon (Londinium), city in England, on the Thames river⌋ Dominationi Vestrae commendavi negotium Theodorici Mueler mercatoris Gedanensis, quod iterum per cf. Michał SANDER to Ioannes DANTISCUS London, 1522-10-20 — 1523-02-08, CIDTC IDL 6821, letter lost⌊litterascf. Michał SANDER to Ioannes DANTISCUS London, 1522-10-20 — 1523-02-08, CIDTC IDL 6821, letter lost⌋ superioribus diebus ad eandem meas commendari apprime cupiebam, quas spero ad manus Dominationis Vestrae pervenisse. Iis etenim significaveram Dominationi Vestrae, ut aliquas litteras caesaris commendaticias ad hunc regem et cardinalem mitti curaret, quarum gratia pauper senex iustitiam contra bonorum suorum detentores assequeretur. Is hactenus nullam expeditionem huius sui negotii reportare potuit, quod integro biennio et amplius prosecutus est et prosequi non cessat, sed frustra. Quo fit, ut pietatis et patriae intuitu, quia nostra written over i⌈iaa written over i⌉s est, cogar eundem iterum atque iterum commendare Dominationi Vestrae, quae dignetur pro amicitia nostra procurare litteras aliquas serenissimi Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌊regis PoloniaeSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌋ ad regem istum ac ad cardinalem, quibus huius pauperis senis negotium eisdem enixe commendetur pro iustitia, quam ipse continue petit et non invenit. Alioqui miser laterem lavat et in oleo et opera iacturam fecit, in quo faciet Dominatio Vestra mihi rem quam gratissimam et illi profuturam admodum, quia hac via facile sperat finem aliquem bonum huiusce suae negotiationis habiturus et Dominatio Vestra de tali pietatis opere mercedem a Deo optimo est habitura. Quam bene valere semper cupio, cuique me offero et unice commendo.