13 mensis huius accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋, quam 1541-05-26⌊26 Maii1541-05-26⌋ ex ⌊Braunsperga⌋ ad me dedit. Miserat autem ⌊frater⌋ meus nuntium proprium qu<u>m occurre(nte)s non essent. Eum in hoc retinui, quod reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus⌋ se responsurum receperat ad has litteras, quas a Dominatione Vestra Reverendissima et reverendo domino ⌊Culmensi episcopo⌋ reverendissimae dominationi suae reddendas curavi, et in hac me dum haec scribo spe retinet.
Pro eo, quod me custodivit Dominus laudem dixi ipsi servatori meo, et scio ulturum mala Deum. Sed interim innoxii patiuntur.
De litteris, quae sic interciderant ⌊Ioannis Mornstein⌋ negligentia, non parum sollicitus fuit et dominus olim ⌊Nipczytz⌋, qui, si vixisset, non nihil habuisset difficultatis, mihi vero interierunt apochae pecuniariae et litterae aliae necessariae, non tamen videtur hic vel studium vel quaevis malevolentia intervenisse alia, etenim vir omnino bonus est. Graviter tulit dominus ⌊Sigismundus⌋ hactenus sibi non responsurus, omnino persuasus, cum suas tum domini ⌊Cornelii⌋ litteras interceptas, ab inde sibi dominum Cornelium alienatum, scribens quod parum recte rem curasset. Sed nunc redibunt in gratiam omnes, et ego liberabor a negligentiae nota. Scio et ego, quorundam in piscandis epistulis studia et vere etiam atque etiam videndum est, quem quis ad consilia admittat, non quod sibi tam a vero metuendum sit, quam cavendum ne quid falsi narretur.
De debito domini ⌊Nypczytz⌋ nullum subest periculum – omnia sunt in manu domini ⌊Georgii Hegel⌋.
Nova haec nunc habemus: Hactenus ⌊Buda⌋ obsidetur magno rerum temporisque dispendio, ea ut ad me perlata sunt, Reverendissimae Dominationi Vestrae in scheda mitto descripta. Magnificus dominus ⌊castellanus Posnaniensis⌋ ⌊Wiennae⌋ est, non parvam a ⌊monacho⌋ ⌊Budae⌋ passus levitatem.
Nihil ⌊Danis⌋ atque ipsorum amicis hoc anno metuendum puto, ⌊caesare⌋ maioribus intento curis. Ex ⌊Italia⌋ nunc habeo nihil, relatum quidem fuit ⌊Ascanium Colonna⌋ caeso ⌊pontificis⌋ sanctissimi exercitu victoriam ⌊Romam⌋ usque prosequutum esse. Novatum postea nihil est tamen.
⌊Uxor⌋ mea cum liberis nunc Reverendissimae Dominationi Vestrae praecantur omnia felicia atque se humiliter
BCz 247, p. 362
in eiusdem gratiam commendant, quod idem et ego facio. Deus Optimus Maximus Reverendissimam Dominationem Vestram felicissimam ac incolumem servare dignetur. Dominus ⌊Stanisla hidden by binding⌈[la]la hidden by binding⌉us Maczeowski⌋ frater germanus reverendissimi ⌊domini vicecancellarii⌋ ⌊Ratisponae⌋ est et scribit se timere non citam expedicionem.
Quae in scheda scripsi de praesidio adhuc ita invulgantur. Parum valent illa pristina vulnera apud illos, qui libera sibi esse volunt omnia.