Letter #1661
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-08
received [1537]-07-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime. Fidissimorum obsequiorum praemissa diligenti commendatione.
Quod Vestra Reverendissima Paternitas grato animo accepit obsequium, quod praestiti nuntiando reverendissimum dominum Warmiensem ex hac vita decessisse et quod non sine ingenti dolore acceperit audiendo tam pium et Christianum pontificem mortuum esse. Cum autem inevitabili modo semel moriendum est, Vestra Reverendissima Paternitas ad Deum preces suas convertit, quod aeternam beatitatem dignaretur concedere tam pio et Christiano pontifici, quod bene et prudenter fecit Vestra Reverendissima Paternitas. Corpus reverendissimi domini sepelivimus Warmiae hora undecima die 5 Iulii, facto prandio vigiliae cantatae sunt et in crastino exsequiae factae. Quibus peractis intravimus capitulum et ibi nuntios venerabilis capituli confratres nostros audivimus missos pro funere et conspiciendis obsignandisque rebus et thesauro relicto post reverendissimum dominum. Omnia recte occlusa et scripta invenerunt et iterum occluserunt testamentum reverendissimi domini superinscribed⌈dominidomini superinscribed⌉ defuncti, omnia propria scriptum attulerunt et inventarium omnium rerum. Cum lectum est testamentum et inventarium rerum, multa pro munitione et honore ecclesiae Warmiensis anniversarioque et successori suo reliquit. Elegit venerabile capitulum administratorem bonorum venerabilis episcopalium venerabilem dominum cantorem Tymerman et officialem in spiritualibus venerabilem dominum custodem. Iucundum mihi est audire, quod Reverendissima Paternitas Vestra gratenter succepit, quod non peperci equo nec servitori, quod ante omnes alios hoc novum a me superinscribed in place of crossed-out attulerit⌈attulerit a me a me superinscribed in place of crossed-out attulerit⌉ acceperit. Quid feci, libenter feci AAWO, AB, D. 4, f. 125v et maiora paratus sum facere. Ita, quemadmodum ex me vult Vestra Reverendissima Paternitas, et fratres attraham, ut et eadem faciant. Cum his me et perpetua obsequia mea commendo in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam diu et felicissime regnare ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ corde desidero. Cras deputabimus nuntios ad sacram maiestatem regiam, ut consuetudinis est.
Datum
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis obsequentissimus servitor