Quo modo se habeat causa ⌊Cornelii a Staden⌋ cum ex scriptis meis, tum ex ipsius relatione, Reverendissima Dominatio Vestra iam procul dubio cognovit. Equidem quantum potui, praesto ⌊illi⌋ affui, sed aliud, quam quod obtentum est, obtineri hoc tempore non potuit. ⌊Petrus Brant⌋ quid glorietur, nescio, sed eum nihil aliud obtinuisse scio, quam ut domini ⌊consiliarii terrarum Prussiae⌋ cognoscant, num in integrum restitutio dari pupillo debeat, num etiam ad inventarium faciendum teneatur, quemadmodum ex inclusa praesentibus commissione Reverendissima Dominatio Vestra uberius cognoscet. Causa, quae hic ei dicenda erat, quam ob rem pupillum in integrum restitui non oporteret, istic ab eo ut diceretur, est remissus. Quod si decretum a dominis ⌊consiliaris⌋ fuerit deberi pupillo restitutionem fore puto, ut ⌊regia maiestas⌋ aliud non decernat. Quare, quod glorietur, non habet.
Citati quemadmodum absoluti sint, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex responso illis dato. Non sunt prorsus absoluti, contumaciae tantum poena illis est condonata. Mittentur ad ⌊comitia⌋ ⌊Marienburgum⌋ ⌊consiliarii⌋, qui ⌊Gedanum⌋, inde proficiscentur, quantum ex ⌊reverendissimo domino⌋ intellexi, duo palatini, fortasse ⌊Posnaniensis⌋ et ⌊Plocensis⌋, BCz 1618, p. 528 et unus episcopus, ⌊Vladislaviensis⌋ne an ipse ⌊Plocensis⌋, nondum est constitutum. Legati ⌊vicini⌋ parum profecisse hic videntur. Mittitur quidem nuntius ad ⌊serenissimos fratres⌋, verum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ non is, quem ipsi cupiebant et pro quo magnopere laborarunt. Cetera omnia minime illis ex sententia ceciderunt.
Legati ⌊serenissimorum fratrum⌋ venerunt huc: ⌊Vratislaviensis episcopus⌋ et ⌊Zabcka⌋ vicecancellarius. Petierunt, ut commoda essent libera commercia, ut societas armorum contra ⌊Turcas⌋ iniretur, ut ne hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ moleste ferret
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ dotem promissam nondum esse missam. Prius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ illud concessum illis est, modo ut ante hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ solvantur nostris pecuniae, quae decreto commissariorum ⌊Vschovae⌋ sunt illis adiudicatae. Secundum secretam habuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ responsionem, tertium ferre oportet.
Quo cogitet proficisci s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestas regia⌋, certi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ adhuc nihil est. Mihi deliberatum est hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, Deo bene iuvante, ⌊Cracoviam⌋ ad sacros istos dies proficisci. Nunquam in vita mea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ labores pertuli maiores quam in istis ⌊comitiis⌋. Cuperem saltem unum mensem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ respirare, si modo liceat.
Pro novis, quae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ scripsit, ago ingentes gratias. De mea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ erga se perpetua observantia recte sibi Reverendissima Dominatio Vestra pollicetur. Neque opinionem illius fallam.
De burgrabio fuit inter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ ⌊primatem⌋ et ⌊nostrum⌋ nonnulla contentio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉, nam ille pro ⌊Constellato⌋, meus vero pro hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ ⌊affine⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae laborat. ⌊Constellatus⌋ si BCz 1618, p. 529 factus sit burgrabius, pollicetur auctoritate paper damaged⌈[te]te paper damaged⌉ sua effectum iri, ut omnes isti motus, qui sunt religionis causa concitati, sedentur. Moleste itaque tulit ⌊primas⌋ pro ⌊affine⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae esse impetratum atque, ut nunc sunt tempora, periculum est, ne secus eveniat. Meo itaque iudicio bene rationibus ⌊affinis sui⌋ consuluerit Reverendissima Dominatio Vestra, si
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ gratias egerit pro burgrabiatu promisso ac una supplicaverit, ne de proposita sententia se dimoveri patiatur. Si mittetur ⌊Gedanum⌋ Secundas, vereor, ut aliquid proficiat. Vellem ego meum potius proficisci, quod si suaserit suis litteris ⌊maiestati regiae⌋ Reverendissima Dominatio Vestra, fortasse citius perfecerit.
⌊Ioannis Holstein⌋ non obliviscor, nisi quod paulo magis vacuus ut sim a ne written over g⌈gee written over g⌉gotiis, id exspecto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.