Si hactenus parum agnovissem, Reverendissime Praesul, quantum Celsitudini Tuae a me debeatur, nunc, etiamsi pertinaciter omnia dissimulanda ducerem, cogor non modo studiorum meorum successum, verum etiam animam ipsam tuae pietati acceptam referre. Quae si umquam alias, nunc certe tua opera servata est. Ego, cum primum ⌊Lutetiam⌋ appulissem, in ⌊quendam Hispanum adulescentem⌋[1] nobilem neque plane indoctum incidi, cum quo iam longa mihi familiaritas ⌊Lovanii⌋ intercesserat. ⌊Homo⌋ laetus veterem suum congerronem incolumem advolasse summa humanitate me complexus est. Ubi liberius confabulamur, suscitatur (ut inter adulescentes fieri solitum est), ecquid hae longae et periculosae peregrinationes sapiant? Num reliquas item regiones visere in animo non sit? Quid ⌊Hispania⌋ arrideat? Esse sane regionem paucis postponendam. Ego nescius, quid captaret, ⌊Hispaniam⌋ vehementer approbabam nec penitus me ab ea abhorrere, si quid, quod ibi peterem, esset, non dissimulabam. Subierit illicos liberas itineris expensas, si se in patriam comitari sustinerem, condicionem praeterea amplissimam, neve metuerem, ut staret pollicitis, fideiussores hic viros praecipuos loco obsidum daturum, ut rediens hic in illos agerem, si quid a se peccatum esset. Erat plane ⌊adulescens⌋, qui neque, quid temere reciperet, neque dictis manere non posset. Honestissimis iisque opulentis natus parentibus, cumulatus pluribus (ut vocant) beneficiis, quorum ad me partem aliquam manaturam sancte deierabat, si in ⌊Hispaniam⌋ commigrare decernerem. Ego, cum neque tum scirem, quid Celsitudini Tuae profectio Lutetiana placeret, haerebam, neque tamen quicquam statuendum iudicabam, priusquam Celsitudinis Tuae nobis animus declararetur. Quem utprimum antiquam illam benevolentiam obtinere viderem, condicioni or condicionem⌈condicionicondicioni or condicionem⌉ renuntiavi, neque usquam te vel nescio vel invito discedendum putavi. Interim elapsis paucis mensibus sumptus (quoniam tenues erant) in fundum pervenere et me deficere coeperunt, corrasi, quantum potui ab adulescentibus nobis amicis mutuum, verum diu ea ratione uti non licuit, cum eadem illis penuria immineret, ut potius debitum reposcituri quam quicquam addituri viderentur. In extremo periculo versabar neque rationem commodam inire potui, qua vel hic utcumque haerere vel discedere integrum esset, neque enim, etiamsi auctionem omnium rerum fecissem, qualemcumque abitum mihi parassem. Scripsi domino ⌊Cornelio Sceppero⌋ quam amice, ut nunc ostenderet, quanti te faceret, verum nunc tandem audio hominem hoc semestri perpetuum in ⌊Germania⌋ fuisse neque adhucdum redisse. Iam quartus agitur mensis, ex quo ne nummus quidem proprii aeris superfuerit. Quod animadvertens ⌊Hispanus ille⌋ aes contractum se soluturum pollicebatur. 20 etiam coronatos praesentis in arrabonem daturum, si comes illi viae esse non recusarem.
UUB, H. 154, f. 61v
Durissimum quidem ibi telum necessitatem esse expertus sum, tamen cum extrema me potius perpessurum dicerem quam Celsitudini Tuae semel datam fidem fallere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, homo conscensa navicula infelicibus auspiciis ancoram solvit ⌊patriam⌋que petiit. Paulo enim post tristissimae ac luctus plenissimae ad sodales et contubernales eius afferuntur litterae miserum naufragio in medio itinere, dum navis errabunda vi tempestatis alluditur, scopulo perisse. Cuius cum adulescentis casum lugere desiissem, vidi, quanto me periculo sola spes, quam in Celsitudine{m} Tua{m} posueram, liberasset, ac plane fateor (quoniam a nullo alio sumptus tantae rei pares expectabam), nisi me Celsitudinis Tuae hidden by binding⌈[Tuae]Tuae hidden by binding⌉ liberalitatis et benevolentiae memoria fidesque mea retinuisset, quin persuasus tam opimis promissis eidem navigio sortique me commisissem. Videt, quo in loco mihi postea sit habenda nec hoc aliam ob causam refero, quam ne Celsitudo Tua putet me non satis perpendere, quanta ea sint, quae in me conferuntur, cum ea sola fiducia, qua me liberalissimus tuus candor erexit, ita tibi nos mancipaverit, ut tenaciori vinculo me tibi obstringere vix potueris. Tacebo interim magnificum ac plane tua libera hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉litate dignum munus, 15 illos Ungaricos puto, 28. Ianuarii ad me missos hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, quos, etiamsi nondum receperim, tamen ⌊Antuerpiam⌋ pervenisse ex litteris mercatoris cuiusdam indies occasionem commodam expectantis, qua rectissime huc ad me perferantur, cognovi. Quid faciam? Nisi uti constanti prosequar aestu Celsitudinem Tuam? Quae nullum neque modum neque finem facit, me beneficiorum ingentium cumulis obruendi? Utinam ea in nobis esset facultas, ut ⌊Hesiodium⌋ illud quam a doctis probatur, tam a nobis praestari posset, quo sementem fertilibus agris commissam imitandum censet longe maiore cum foeno ad cultorem agri redeuntem animum illum in me plane paternum voluntatem profecto remetiar, sed rem numquam, videor, solvendo fore. Ita me liberalitas tua beneficiis cumulavit, quibus enim ex fructibus (ut moris hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ est agricolis) compensarem accepta? Cum omnis fetus iniquitate, quando hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ fortunae ita repressus flosque omnis ubertatis nostrae siti et fervoribus exustus sit, ut nihil reliquum nobis factum sit praeter lapidosum et steri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉lem agrum, quem tamen, si stercorando, arando excolendoque eo perducere peter i(?)mus, ut aliquando respondeat votis, non minores ad te permanabunt fructus, quam ex hortulo illo primum relicto tenui et sterili ad Corytum Vergilianum. Non tantum liberalitatis, verum etiam diligentiae et laboris a te exha[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ in colligendis et extorquendis nostro otio sumptibus uberrimae testes litterae tuae extiterunt, quae, si aliquando remetiri etiam in negotiis maiori cum periculo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ adiunctis licebit, videbis neque immemorem neque ingratum. Pluribus
UUB, H. 154, f. 62r
nuntio agere non licet. Siquidem cum eodem nuntio, qui hodie tuas litteras ad me detulit, responsum missurus sum, quamprimum uberior facultas confabulandi se offeret, faciam, ut etiam usque ad nauseam Celsitudo Tua nostris obstrepatur nugis.
Statum totius gymnasii cum varius sit, paucis perstringere vix possum. Dabo operam, ut ille tibi notior fiat, quam primum ⌊Lutetiam⌋ nostram, quae adhuc sub incude est, absolvero. Hactenus animi quodam languore opus intermisi pressus nimirum summa omnium rerum penuria, tantum abest, ut ingenium in aliquod elegans carmen intenderem, ut vix sufficerem lectionibus, quas audire solebam. Ut autem ipse scis, carmina maesticiam fugiunt et gaudia quaerunt. Certior nunc factus de ratione meorum sumptuum explanata fronte ad pensum exorsum redibo daboque operam, ut quamprimum pertexatur. Partem operis, quam reverendissimo domino ⌊Tidemanno⌋ misimus, cuperem te vidisse, ut inde, tamquam ex primo ungue de leone, iudicium faceres, num dignum praelo, quod subsequetur, futurum sit. Multae sunt causae, cur summa diligentia hoc carmen examinari velim. Tum quod Germanus sim, qui id composuerim, tum quod temporibus nostris nihil periculosius credam. Trutinantur hic etiam minutissima, si quid improvido per negligentiam excidit, quod ⌊Gallorum⌋ amussi non ad unguem respondeat, in periculum capitis deventum est. Commotissimi in ⌊Germanos⌋ ⌊Gallorum⌋ sunt animi, quod s rumor sit solito eos plus ⌊caesaris⌋ favere partibus audio in concionibus passim eos perstringi in publicis viis scommatibus et conchis interdum excipimur, iam mihi aliquoties solus Germanicus habitus paene exitialis fuit, quam primum ad me pecunia missa feretur, invitus in Gallum transformabor. Exhibuimus nonnullis, qui praecipui nominis esse putantur carmina nostra, quae etiamsi mire praedicarent, tamen subtristiores mihi inter legendum visi sunt, adeo ⌊Germanos⌋ vix ferunt. Videmus in exercitiis, quae hic a cena innumera sunt adulescentibus, quam ex levi causa paene ad insaniam redigantur, si quis ⌊Germanorum⌋ vel saltu vel cursu palmam fert, decertatur usque ad morbum, ne penes illum gloria sit. Ob quod, si edendum duxeritis, carmen illud bene limatum ac excussum prodeat necesse written over um⌈umee written over um⌉ est, ne quid praeiudicii auctori pariat. Ne tamen interim voluntati tuae minus morem gerere videar, quae cupis, accipe.
Oppidum hoc totum in universitatem, urbem et suburbium secatur. Harum partium minima universitas magnitudine superat ⌊Elbingum⌋ nostrum mea quidem sententia et multum, frequentia vero hominum nulli nostrorum oppidorum conferenda. In qua praeter infinitam hominum turbam, ultra quadraginta millia clericorum esse putantur. Continet collegia circiter 66, et capacitate et structura
UUB, H. 154, f. 62v
miranda, distincta classibus seu auditoriis, singulis classibus singuli professores tribuuntur, sane innumeros videas docentes dispari tamen felicitate et doctrina. In ea colluvie raros reperias solide et insigniter doctos, quorum nomen dignum Celsitudinis Tuae auribus existimem. Tales tamen sunt, ut sedulum et diligentem adulescentem non parum <i>uvare possint. Nihil est, quod hic non tractetur, praecipua tamen diligentia ⌊Cicero⌋, cuius cum mihi stylus, nescio quid divinitatis sapere videatur, totum me ei devovebo neque omnem me lusurum operam arbitror, si modo hic aliquantisper haerere liceat. Adiunxit ⌊rex Galliae⌋ his linguarum cognitione excellentes vios, nisi fallor septem, quos, ut gratis publice profiteantur honestas artes amplissimis fouet stipendiis. Inter eos Latomus noster, qui nuper in ⌊Germaniam⌋ discedens summum nobis sui reliquit desiderium, quasi quidam coryphaeus et antesignanus elucebat. Successit huic familiaris meus ⌊Petrus Galandius⌋, homo non plane infans, nisi gratiam, quam illi elegantia dictionis conciliat, labefactaret importuna ⌊Gallorum⌋ pronuntiatio. Ille Latinas tractat litteras, Graecas ⌊Straselius⌋ quidam Flander cum ⌊Tussano⌋, uterque Graecorum literatissimus et literatorum, qui quidem hic sunt, Graecissimus. Magno applausu uterque docet. Vatablum doctissimum Hebraicae linguae habent, praeterea natione quendam Iudaeum, quem satis feliciter Hebraeas litteras profiteri audio. Astronomus regius ⌊Orontius⌋ est, natione Gallus, qui praeterquam quod raro legat, non satis fideliter, quae sentit, tradit. Totus quantus, quantus est ⌊Thraso⌋ vanissimus, qui neminem non prae se contemna written over i⌈iaa written over i⌉t adeo, ut paucissimi homines in mathematicis disputationibus non indocti mores ferre queant. Numen interim a ⌊Gallis⌋ quoddam habetur ac quicquid ab eo editur, divinum arbitrantur, cum interim pleraque ex libris ⌊Germanorum⌋ Gallis incognitis suffuretur. Idem ille sibi quondam annuli astronomici inventionem ascribebat, cum ⌊Dryander⌋, praeceptor eius, hac ipsa de re iam aliquot libellos in ⌊Germania⌋ edidisset, hic etiam usum eius primus ⌊Orontio⌋ ostendisset. ⌊Sylvii⌋ tibi nomen notum arbitror medici, cui vix ⌊Europa⌋ parem fert, profitetur magna cum admiratione rem medicam. Habes proceres Lutetianos, audi de sumptibus. Tolerabilis ⌊hic⌋ esset ratio vivendi in tanta hominum frequentia, nisi cubicula magni aestimarentur, ego cum contubernali meo 24 Ungaros in annum pro solo cubiculo numero, cotidie praeterea ut minimum singuli 4 vel 5 asses seu stufferos insummimus. Omitto libros, ligna, vestes, candelas et quae praeterea ad tuendam rem literariam spectant. Eum, qui octuaginta(!) UUB, H. 154, f. 63r Ungaros per annum tantum expendit neque laute neque commode vixisse puta. Superiores Celsitudinis Tuae epistolas, quarum mentionem facis, cum pecunia a te missa recepi, quibus eodem etiam momento respondi, decem autem Ungarici illi, quos X Septembris ad nos miseras inter mercatores distracti sunt, quoniam tantumdem, quin etiam paulo plus, illis a me debebatur.
Ex animo venerabili ⌊capitulo Warmiensi⌋ pro tanta liberalitate hoc ipso nuntio egissem gratias, nisi cras primo diluculo pararet abitum, expectabo igitur occasionem commodiorem Tuamque obsecro Celsitudinem, ut hanc meam extemporalem confabulationem sine omni rubore eo, quo reliqua soles, accipias animo, quoniam aliud non fert angustia temporis, intempesta haec nocte ad lucernam exaro, vereor, ut Celsitudo Tua tam neglecte scriptarum notularum assequatur lectionem. Tuae me totum Celsitudini commendo obsecroque, ut curam nostrorum studiorum usque ad extremum (ut aiunt) plaudite mordicus reserves, quoniam sine ea felicem studiis meis imponere colophonem ne spero quidem. Hic aliquandiu delitescere plane ex re mea esse video, sed cogit importunitas temporis abrumpere colloquium. Tuam Celsitudinem ⌊Christo⌋ committo, cui omnia felicia precatur magnificus dominus ⌊Stanislaus Bonnerus⌋, intimus meus. Valeat Celsitudo Tua feliciter.