List #1270
Maciej DRZEWICKI do Ioannes DANTISCUSOpatów, 1535-01-27
odebrano [1535]-02-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et honorande.
Vestrae Reverendissimae Dominationi sanitatis integritatem atque omne felix et faustum precamur, nostram eaedem vetustam benevolentiam cum caritate fraterna offerentes.
Tametsi tunc quando Vestrae Reverendissimae Dominationis germanus BCz, 249, p. 164
Habet
Hic dominus Casper creatus canonicus in ecclesia Vestrae Reverendissimae Dominationis Culmensi venit ad nos cum iuribus suis, quae habet ab antecessore Vestrae Reverendissimae Dominationis et per Vestram Reverendissimam Dominationem confirmatis, supplicans, ut pro eodem ad Vestram Reverendissimam Dominationem intercederemus, quod eius gratia assequatur canonicatum et praebendam Culmensem, quae paulo ante vacavit et de eadem Vestra Reverendissima Dominatio providerit, ipso et ipsius iure superinscribed⌈iureiure superinscribed⌉ neglecto, cuidam suo familiari. Ius siquidem ipse, ex quo creatus est, bonum habet et licet in mense pontificis vacaverit, retinere eam praebendam potest, Vestrae autem Reverendissimae Dominationis provisus eam retinere non poterit, ita enim ex iuribus suis coram nobis exhibitis colligimus. Atque ideo commendamus iustitiam eius Vestrae Reverendissimae Dominationi, nam plana est, velit gratia et ope sua ipsum in canonicum recipere et sua coadiutoria, quam habet ad alium canonicatum, sit in potestate Vestrae Reverendissimae Dominationis. Rem enim aequam et iustam faciet, et fomitem litibus submovebit. Nam vir maturus est et doctus quam poterit ecclesiae prodesse, ut cognoscat nostram intercessionem sibi ex usu esse.
BCz, 249, p. 165
Non laxentur tamen eis habenae in deterius, et Georgium scribam miro affectu excusant, resipiscere enim deberet priori periculo doctus.
Vestra Reverendissima Dominatio nobis saepius scribat, argumenta enim apud ipsam frequentia, quae scribendi materiam offerent et praesertim si quid subinde de rebus ultramarinis innovabitur, quia utique nostra interest talia non ignorare, ex aliena cudina in nos transferri ad incommodum regni ex insidiis posset. Deus servet incolumem Vestram Reverendissimam Dominationem longaeve, quae sibi de nobis persuadeat, ut nos alias comprobavit. Eandem enim caritatem semper erga eandem servaturi firmiter sumus.
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater