Dictu difficile, Amplissime Praesul, quanta fuerim voluptate perfusus litteris Celsitudinis Vestrae Reverendissimae per fratrem ⌊Valentinum⌋ redditis, partim quod Cathecismos ⌊Philippi Archinti⌋ acceperim, quibus amicos demerui, tum vero maxime, quod eundem fratrem thermas adire volentem recuperandae sanitatis gratia amplo viatico Celsitudo Vestra Reverendissima providere dignata sit. Hic, cum nihil novi eadem fecerit, utpote quae erga propinquos et consanguineos (exteros tacebo) miro affectu humanitateque incredibi<li> ducitur nulli non opem suppetiasque ferens, meminisse subinde iuvat, quanta ex Celsitudinis Vestrae Reverendissimae innata clementia et liberalitate indignus acceperim beneficia, ut etiam si capitis huius auctionem fecero, vel sorti solvendae par superinscribed⌈parpar superinscribed⌉ esse possim. Sic eodem proximo in ⌊Valentinum⌋ collato officio aequ{a}e me Celsitudo Vestra Reverendissima obnoxium reddidit. Verum, quae recompensatio a nobis fieri possit, non reperio, cum ut Deum Optimum Maximum indignis nostris precibus flagitemus, quo stamina vitae Celsitudinis Vestrae Reverendissimae faciat quam maxime longaeva et tandem in beatiori vita pietatis obsequia multo cum foenore persolvat. Venerabilis dominus ⌊Eusthatius⌋ per hos dies celebres totus erat in suo epicedio me urgente et hac hebdomada potiorem partem absolvisset, ni hodie cogeretur in negotiis capitularibus
BCz, 1599, p. 1092
⌊Melsac⌋ proficisci, biduum aut triduum ibi commoraturus. Inde reversus, quod reliquum fuerit, quanto poterit temporius perficiet, tandem una Celsitudinem Vestram Reverendissimam invisemus. Eandem quam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ diutissime Christus Ihesus florentem tueatur incolumem.