Quod ceteris omnibus et animi et corporis ac fortunae dotibus non modo nos, qui humi repimus, sed illos etiam, qui in sublimi sunt collocati, tanto intervallo exsuperas, Dantisce, praesul eximie, in eo sane gratulandum est publicae felicitati et nostro saeculo, cui memorabile ornamentum et singulare decus contigit. Sed illud nobis inferioris notae hominibus prope pudendum video, quod et humanitate abs te vincimur et omni officiorum genere superamur. Non enim tibi satis fuit, quod me veluti in caelo collocaris, dum non ut scholasticum aliquem, sed prorsus tamquam parem excepisti, et eam praesenti exhibuisti benevolentiam, ac illo favore absens nostrarum fortunarum apud dominum ⌊Alphonsum Valdesium⌋ iecisti fundamenta, ut audeam mihi certissima quaedam tuo patrocinio incrementa polliceri. Sed parum putavit illud esse tuus ille animus vere heroicus, verum etiam blandissimis litteris nos provocas, ac summa civilitate officii intermissi admones. Quid dicam de munificentia singulari, qua ⌊Alexandrum illum Magnum⌋ imitaris, qui non quo quisque esset dignus munere in exercenda liberalitate considerandum existimavit, sed illi rei sua ipsius magnanimitate modum putavit esse statuendum. Proinde cum nihil sit in me dignum tanti herois favore, sic tuum munus, quod proxime per ⌊Iasparem⌋ aurificem misisti, missum interpretor tamquam fructum aliquem tuae liberalitatis, quae non modo bifera est, ut solent quae in frugiferarum arborum genere fertiliora sunt, sed cotidie in varios multiplici fetu est fecunda; non enim neque assiduitas neque magnitudo obscuram esse patitur famam tuorum beneficiorum. Neque vero tam ipso munere delector quantumvis splendido, sed quod supra votum illud mihi accessit fortunae, cui cum abunde satis erat utcumque tibi tali inter proceres aulae praecipuo et inter eruditione insignes summo innotescere. Illud praeterea obtigit, ut videaris habere non in postremo numero tuorum quos diligis. In qua re sola, tametsi in reliquis omnibus simus inferiores, cum facile tecum paria facere possimus obsecro te per tuas ⌊Musas⌋, ne ex silentio diuturniore iudices animum tibi deditissimum, sed potius id pudori meo ascribas, qui subinde meditantem scribere revocat et nefas esse admonet tuam Reverendissimam Celsitudinem cotidianis litteris interpellare, praesertim cum nihil acciderit dignum hactenus tuis eruditissimis auribus. Cuius rei si quando sese offeret occasio, partibus meis neutiquam sum defuturus. Interim tibi proliberalitate in me tua summas
AAWO, AB, D. 3, f. 60v
ago gratias, libentius relaturus si quid in me esset opis. ⌊Campensem⌋ omnibus modis urgebo, ut tanto Maecenati sic de ipso merenti studeat gratificari. Nec puto deesse voluntatem, si vires corporis paterentur illum indulgere suo animo. Sed res videtur assidue, postquam collegium nostrum deseruit, in peius ruere et retro sublapsa referri. Contra omnia amicorum consilia initio malum contempsit, quodcumque sit, ipse scabiem puerilem vocat, sic iam adultam, ut possit vel virilis nominari, nisi credamus ⌊Campensem⌋ nostrum ante senectutem repuerascere. Numquam tamen fuit spe meliore, ob mutatum medicum magnifice ut solent promittentem. Quod ad psalterii editionem pertinet, negat id ⌊Lovanii⌋ posse fieri ob edictum ⌊caesaris⌋. Nec nisi recuperata valetudine quoquam audere proficisci. Simul atque cum valetudine in gratiam redierit, nihil habiturum se prius, quam ut tuae voluntati obsequatur. Vehementer doleo tam iustam illi esse excusationem, praesertim cum in tanta paucitate maecenatum non temere sit inventurus alterum Dantiscum tam exoptandas in hoc rerum statu condiciones illi offerentem, quas si non, ubi primum per valetudinem licuerit, arripiat, utraque manu equidem illum posthac ad agnatos et propinquos tamquam insanum iudicabo adducendum. Sed haec cum illo data oportunitate agam prolixius, et spero impulsurum quo sua sponte propendet, eventum tamen quem ipse praestare non possum, nolim etiam polliceri. Ubi compertiora super hac re habuero, non patiar te diutius ignorare. Vale, Praesul Reverendissime.