Cum nuper in Septembri ⌊Craccouia<m>⌋ percurrerem[1] in legationem ad serenissimos ⌊Poloniae reges⌋[2], dederat ⌊Cornelius Sceperus⌋ litteras ad Vestram Reverendissimam Dominationem satis longas[3] in manus meas. Quas genero[4] domini ⌊Iodoci Ludovici⌋[5] consignavi, ut eas atque meas[6] socero suo (qui tum in ⌊Prussi⌋a erat) transmitteret. Neque enim tunc tutiori modo putabam posse ad Vestram Reverendissimam Dominationem transmittere. Eo autem tempore, quo ego ⌊Vilnae⌋ eram[7], ⌊Iodocus Ludovicus⌋ ⌊Cracoviam⌋ venerat et iterum ⌊Slesiam⌋ versus progressus[8]. Scripsit quidem ad me litteras meas ad se datas[9] recepisse. De litteris vero ad Vestram Reverendissimam Dominationem datis nullam mentionem facit. Et ideo ad eum iam ternas dedi litteras[10] cupiens certior fieri, an eiusmodi litterae essent Vestrae Reverendissimae Dominationi per ipsum missae, neque enim hodie certior factus sum. Post reditum meum ex ⌊Vilna⌋ scripsi ad dominum ⌊Cornelium⌋[11], is vero respondet nihil. Credo illum aliquod tale de me suspicari, ac si ego negligenter cum illius litteris egissem, cum vel nullum responsum habeat aut intellexerit illas non esse praesentatas. Ego quoque causam nescio, cur Vestra Reverendissima Dominatio ad meas (si saltem illas receperit) non responderit. Atque ita motus, cum nactus sum nuntium commodum, denuo Vestrae Reverendissimae Dominationi scribere et supplicare, quatenus non dedigneturm, me certiorem facere, an illas domini ⌊Cornelii⌋ receperit nec ne. Sin vero (ut ad me ex ⌊Cracovia⌋ scribitur) Vestra Reverendissima Dominatio male habet AAWO, AB, D. 6, f. 44v, quod ex eo coniecturatur, cum iam dudum nemini quicquam rescripserit, saltem tribus verbis faciat scribere, se recepisse vel non recepisse[12].
Scriberem nova, si quae essent iucunda, sed utique scribam ex debito talia, qualia sunt. ⌊Caesar⌋ noster nunc ⌊Ratisbonae⌋ agit[13], confluunt principes undequaque. Ab inde spes ac redemptionis nostrae post Deum dependet. Serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ etc. dominus meus clementissimus cuperet quantocius advolare, sed cum negotium Hungaricum[14] adhuc hidden by binding⌈[uc]uc hidden by binding⌉ in dubio pendet, ⌊Turci⌋que non longe a ⌊Pescht⌋[15] castrametati obsiduum minantur, videtur magis esse ex re, ut illos propellat, antequam ab hinc ⌊Ratisbonam⌋ solvat[16]. Cui operi maxime est sua ⌊maiestas⌋ intenta. Cupiebamus Vestrae Reverendissimae Dominationis auctoritatem eo ipso in negotio, consequi tamen non potuimus[17]. Fiat voluntas Domini.
⌊Italiam⌋ iam aiunt pacatam, nisi quod ⌊summum pontificem⌋ nescio quid dicunt moliri contra ⌊Ascanium Colona⌋[18]. De ⌊Gallorum⌋ cogitationibus nemo est securus[19]. ⌊Vicerex Neapolitanus⌋ providet omnibus portibus et ⌊Adriatici⌋ et ⌊Mediteranei⌋ Maris. Forte in eo quosdam offendet, cum utique necessario id fiat[20]. Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea commendo.