⌊⌋ Magnificentiae Vestrae heri accepi, ex quibus mihi mens et sententia Magnificentiae Vestrae quantum placuit, litterae meae, quarum exemplum addidi, ad conterraneos meos declarabunt. Quae si videbuntur, ut reddantur, id ipsum text damaged⌈[m]m text damaged⌉ Magnificentia Vestra curabit. Similiter faciet et cum ⌊⌋, quorum etiam est copia. De rebus meis Magnificentia Vestra sic habeat: hodie praemisi ⌊fratrem meum Georgium⌋ ⌊Heilsbergum⌋, ut videat, quo in ordine sint omnia. Cum inde redierit, eo profectionem hinc meam maturabo. ⌊Alterum meum fratrem Bernardum⌋ XVI Novembris praeteri text damaged⌈[i]i text damaged⌉ti misi cum mea et
⌊reverendissimi domini electi Culmensis⌋ expeditione pecuniaria ⌊Cracoviam⌋, unde illa ⌊Romam⌋ perferetur. Quod reliquum est, Magnificentiam Vestram optime valere cupio, utque nobis quam diutissime vivat, oro; curet valetudinem suam, quantum potest accuratius.