Cum ex synodo et praediis meis huc ⌊Cracoviam⌋ rediissem, rettulit mihi dominus ⌊episcopus Premisliensis⌋ Dominationem Vestram in suo hinc recessu ita cum illo constituisse, ut in negotio, cuius gratia reverendissimus dominus ⌊episcopus Varmiensis⌋ cum ⌊suo capitulo⌋ proxime huc ad ⌊maiestatem regiam⌋ nuntium suum miserat, nihil ageretur apud maiestatem regiam, donec Dominatio Vestra significaret se negotium ipsum cum his, ex quibus rationes illius dependent, confecisse. Quod cum Dominatio Vestra ita fieri cupiat, ego et ipse ⌊dominus Premisliensis⌋ obtemperavimus hactenus huic illius desiderio nihilque faciemus in eo ipso negotio, donec a Dominatione Vestra certiores reddemur, quid nos hic in rem illius facere oporteat. Ego quidem non inconsultum existimo, ut Dominatio Vestra potius hic rem suam conficiendam curet, quam istic hominum promissis, quae quandoque ex levi facilique causa in cassum abeunt, fidere debeat, id quod ipsius consilio ac prudentiae committo cupioque, ut Dominatio Vestra sit diu felix ac incolumis. Quae me habeat, ut consuevit sibi carum et commendatum.