Reddidit mihi ⌊nepos⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae et ⌊⌋ illius, et pecuniam. Agnosco singularem in me benevolentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae tanto studio me sublevatum cupit, ut difficillimis temporibus his cum dignitate in aula versari queam. Ego etsi me gratum singulis libenter praestabo, qui sua me liberalitate prosequendum putaverunt, tamen cum universa ab auctore Reverendissima Dominatio Vestra sit profecta, illi me ante omnes hoc nomine debere profiteor ac quibuscumque rebus potero, gratum animum erga illam meum declarabo.
Salvi conductus prorogationem, quam Reverendissima Dominatio Vestra postulat pro ⌊Ioanne Holstein⌋, mitto. Si quid secus illi scribendum videbitur, admoneat me licebit.
Domino ⌊Ioanni Stutte⌋ libenter sum gratificatus et Vestrae Reverendissimae Dominationis et ⌊domini Culmensis⌋ causa. Ipsi etiam ⌊reverendissimo domino Culmensi⌋ declarationem mitto iis ipsis verbis, quae in scheda fuerunt, scriptam.
⌊Gnapheo⌋ ad importunam petitionem Elbingensium datus est salvus conductus dierum 35, ut interea vasa colligeret nominaque sua exigeret. Quod si quid interim cum eo tractare volet Reverendissima Dominatio Vestra, erit hoc illius arbitrii.
⌊Barbarae⌋, non video, qua possit alia ratione succurri, quam mandato, quod in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae mitto. Quod si aliter interpretandum putaverit, sententiam ⌊dominorum consiliariorum⌋ reddet me certiorem.
Edicta, quae Reverendissima Dominatio Vestra postulavit, misi per Ludovicum. Quod spe nostra de contributione frustrati sumus, facile perspicio, penes quos eius rei culpa fuerit. Neque in ea conficienda studium Reverendissimae Dominationis Vestrae defuisse. Quae de hac re scripsit ad me Reverendissima Dominatio Vestra, narravi sacrae ⌊maiestati regiae⌋ omnia. ⌊Cui⌋ grata fuit fides haec illius, studium et observantia erga se atque erga ⌊rei publicae⌋ utilitatem. Sed cum langueat hoc tempore et natura ipsa minus celeriter respondere soleat, neque nisi bene prius rebus deliberatis, nullum ab ea responsum adhuc tuli, BCz, 1597, p. 1262 neque urgenda videtur hoc tempore, quo incommoda ista valetudine laborat. Sub illud tempus, quo denuo cubicularius ad edicenda comitia cum litteris mittetur, dabitur a me opera, ut reducam eadem ipsa in memoriam et ut honesta ratio reperiatur aliqua, qua sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ postulationi satisfiat.
De episcopatu Plocensi nihil est, quod iam laboret Reverendissima Dominatio Vestra. Etsi enim summo studio impediebant, qui sibi summam rerum omnium vendicant potestatem, monstravit tamen se regem esse sacra ⌊maiestas regia⌋ et suam erga me non vulgarem gratiam declaravit cumque aliis in rebus cunctator esse soleat, in hoc mihi episcopatu mandando nulla cunctatione est usus, neque dum ex capitulo Plocensi legati venirent, exspectavit, qui in hunc usque diem etiam non venerunt, cuius consiliis adducti, odore quodam consequor. Detulit illum mihi liberaliter ac detulisset fortassis eo ipso die, quo de morte ⌊episcopi⌋ allatum fuit, nisi legatus commodum venisset domini ⌊archiepiscopi⌋, nam postridie eius diei, qua discessit, me Plocensem episcopum nominavit. Adeo non ego potiundi, quam ⌊ille⌋ conferendi cupidior fuisse videor. Vestrae Reverendissimae Dominationi nihilominus gratias ago, quae tam ex animo locum hunc mihi favet neque ad eum assequendum studium suum praetermisit.
Quod ⌊Bartholomeum Vogt⌋ attinet, vellem, quod scribit Reverendissima Dominatio Vestra, rem per concordiam transigi. Id si factum non erit, habebitur tamen a sacra superinscribed⌈sacrasacra superinscribed⌉ ⌊maiestate regia⌋ iurium Reverendissimae Dominationis Vestrae et dignitatis ratio. A me quoque scribentur litterae ad ill(ustrissimum) ⌊dominum ducem⌋ in eam, in quam vult Reverendissima Dominatio Vestra, sententiam. Quicquid erit responsum, faciam illam certiorem. Modus hic persuadendi oratoris nostri mihi non probatur. Libenter eum ita, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, commonefaciam.
Reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋, ⌊Gedanensibus⌋ et BCz, 1597, p. 1263 ⌊Elbingensibus⌋ egi per litteras de pecunia mihi missa gratias, quas in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae mitto, quamvis non alii maior a me, quam Vestrae Reverendissimae Dominationi, gratia debetur.
De cessatione a moneta cudenda consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae sacrae ⌊maiestati regiae⌋ narravi. Quae etsi nihildum respondit, non eo tamen usura videtur.
Novarum rerum hoc tempore nihil est. Iampridem enim ex ⌊Hungaria⌋ nemo venit. Quin et alibi, quae agantur, ignoramus, nisi quod de fide ⌊Ratisbonae⌋ dicitur esse collatio.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius gratiae et amori me plurimum commendo.